« chartae-galliae-33012 »


Description

  •  
    Louis 1er le Pieux empereur des Romains

  •  
    0835/11/16


  •  
    diplôme

  •  
    non suspecté

  •  
    DIPLOME DE LOUIS-LE-DÉBONNAIRE CONFIRMATIF DE LA TRANSLATION DU MONASTÈRE DE SAINT-REMY DE SENS A VAREILLES.

    L’empereur annonce qu’à la sollicitation de l’archevêque Aldric, il a approuvé la translation faite par ce prélat du monastère de Saint Remy (qui était situé au faubourg de la de Sens) dans la villa de Vareilles.

  •  
    In nomine Dei et salvatoris nostri Jesu-Christi, Ludovicus divina repropitiante clementia imperator augustus. Si enim quod ad servorum Dei quietem pertinet devotissima sollicitudine, et imperiali providentia, procuramus, ad emolumentum animæ nostræ, vel æternam beatitudinem capessendam, hoc proculdubio pertinere non dubitamus. Idcirco notum fieri volumus omnibus sanctæ Dei ecclesiæ fidelibus, nostrisque præsentibus scilicet et futuris, quia Aldricus venerabilis Senonicæ urbis archiepiscopus nostræ suggessit mansuetudini, de quodam monasterio memorati episcopii sui, quod juxta muros ejusdem civitatis in honorem beati Remigii confessoris Christi positum fuerat, et propter impedimenta quædam quæ ex propinquitate atque assiduitate præfatæ urbis monachi illi Domino famulantes perpeti videbantur, ipse in alterum locum, cujus vocabulum est Vallilias, octavo scilicet ab eadem urbe milliario, eum fecerit transmutari. Quem etiam locum Rothlaum, quondam Magnerii comitis uxorem, supradicto sancti Remigi monasterio ob suam virique sui requiem atque remedium, donationis titulo delegavisse testatus est. Sed ne quamlibet contrarietatem aut inquietudinem, a præsulibus per tempora labentia in eadem sede sibi succedentibus monachi, quos a memorato loco transmigrari fecerat, quolibet tempore perpeti cogerentur, privilegium eis ecclesiastica auctoritate in urbe supradicta una cum venerabilibus coepiscopis fidelibus nostris, diversarum ecclesiarum constitutis, se fecisse professus est, sicut etiam eo perspecto atque relecto manifestissime claruit. In quo firmissime consensu omnium sanxerunt, ut nullus pontificum succedentium quidpiam de rebus, quas in priori loco degentes possederant, imminuere, aut majora illi servitia, quæ sub eo pertulerant, inferre præsumeret, sed liceret illis res ad memoratum monasterium religiosissima devotione fidelium delegatas quieto ordine possidere, nihilque ei oneris amplius imponere, quam in memorato privilegio cum eisdem venerabilibus coepiscopis confirmato constitutum esse constabat. Verum licet ecclesiastica atque pontificalis constitutio sua, imoque divina, authoritate esse prævideat, tamen non indecens atque incongruum judicavit, si nostra imperiali authoritate sua constitutio firma esse perpetuo sanciretur. Proinde hos nostræ authoritatis imperiales apices sæpedicto monasterio fieri decrevimus, per quos decernentes præcipimus atque sancimus, ut a memorato venerabili Aldrico archiepiscopo, consentientibus dignissimo honore coepiscopis suis constitutum, ac privilegio eorumdem, aliorumque complurium sacerdotum Christi, atque abbatum manibus roborato confirmatum est: ita deinceps per hanc nostram authoritatem fixum, atque inconcussum inviolabiliter permaneat. Nec quispiam episcoporum in memorata urbe per tempora labentia, Christo propitio succedentium quicquam minuere, immutare, aut quippiam servitii amplius, quam in sæpedicto privilegio insertum est, augere præsumat, sed liceat monachis per tempora Domino inibi militantibus sub conditionibus in jam dicto privilegio taxatis, quiete, regulariterque vivere; et pro nobis, conjuge, proleque nostra, ac stabilitate imperii a Deo nobis commissi atque conservandi jugiter Domini misericordiam propensius exorare. Et ut hæc nostræ confirmationis authoritas, tam nostris quam successorum nostrorum temporibus, inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, de annulo nostro subter eam jussimus assignari. Signum LUDOVICI serenissimi augusti. Data XVI kalendas decembris, anno, Christo propitio, vigesimo secundo imperii domini Ludovici piissimi augusti, indictione XIII. Actum Aquisgrani palatio regio in Dei nomine fœliciter. Amen. HIRMINMARUS notarius ad vicem Hugonis recognovi.

  •  
    QUANTIN (Maximilien), Cartulaire général de l'Yonne, Recueil de documents authentiques pour servir à l'histoire des pays qui forment ce département, publié par la Société des sciences historiques et naturelles de l'Yonne, Auxerre, Perriquet, 1854-1860, tome 1, p. , n° XXIV.

  •  
    édition

  •  
    d'Achery, Spicilège, in-4., t. II, p. 584

  •  
    Numéro CBMA : 7790

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae