COMPOSITIO FACTA INTER JOANNEM, DOMINUM SINEMURI, ET PRIOREM DE MARCIGNIACO, SUPER VARIIS ARTICULIS DISCORDIÆ.
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod cum inter nobilem virum Johannem, Sinemuri Briennensis et Castri Vilani dominum, ex una parte, et viros religiosos priorem et conventum de Marciniaco, ex altera, super variis articulis discordia verteretur, tandem, mediantibus bonis viris, super dicta discordia compositum, concordatum et pacificatum extitit in hunc modum: videlicet quod prioratus de Marcigniaco habere debeat forum seu mercatum apud Marcigniacum, in villa vel extra villam, infra metas ipsius ville, ubi prior voluerit, sine reclamatione et contradictione domini Sinemuri et heredum seu successorum. Quod mercatum seu forum prior de Marcigniaco potest statuere et assignare quacunque die voluerit, die jovis excepta. Ipsum quoque forum seu mercatum tenetur conducere seu guidare dominus Sinemuri qui pro tempore fuerit. Item habet et habere debet prioratus predictus de Marcigniaco omnimodam justiciam et jurisdictionem magnam et parvam apud Marcigniacum, in villa de Marcigniaco, infra metas ipsius ville, cognitionem sive prolationem et executionem ac cetera ad justiciam et jurisdictionem pertinentia universa, excepto quod [si] sentencia gentis prioris de Marcigniaco membri mutilationem, vel corporis amissionem contineat, seu dictet, mutilandus vel damnatus ad mortem per mandatum prioris de Marcigniaco debet reddi domino Sinemuri, vel ejus mandato, ad petram que appellatur Petra Fole, pro sentencia a gente dicti prioris prolata executioni tantum mandanda. Quando autem aliquis mutilandus vel dampnatus ad mortem redde[n]dus fuerit, ut superius est expressum, prioris de Marcigniaco mandatum bona fide nunciare tenetur apud Sinemurum domino Sinemuri, vel ejus mandato, in crastino diei nunciationis sic facte, [ut] mutilandum vel damnatum ad mortem ad locum predictum infra horam terciam veniat recepturus. Quod si non venerit, extunc mandatum prioris de Marcigniaco de mutilando vel damp[na]to ad mortem facere poterit quod voluerit et viderit faciendum, nec propter hoc dominus Sinemuri sibi aliquam injuriam factam fuisse a mandato dicti prioris dicere aut conqueri poterit vel debebit; nec per hoc in aliis mutilandis vel dampnandis ad mortem potes[t] domino Sinemuri vel ejus heredibus vel successoribus prejudicium generari, nisi casus de mutilando vel dampnato ad mortem non recipiendo, ut dictum est, consimilis eveniret: quo casu mandatum prioris de Marcigniaco de mutilando vel dampnato ad mortem suam semper faciet voluntatem. Predictam quoque sententiam mutilationis et dampnationis ad mortem, a gente prioris de Marcigniaco prolatam, dominus Sinemuri vel ipsius mandatum mutare, infringere, revocare, retractare, aut quomodolibet alias adnullare non poterit nec debebit. Mercatores autem transeuntes qui pedagium debent in villa Marcigniaci, si in pedagio delinquerint aut inter se rixam habuerint, jurisdictioni super hiis suberunt domini Sinemuri predicti pedagii ratione. Si in die mercati rixa inter mercatores ipsos evenerit, quia tunc jurisdictio non ad dominum Sinemuri, sed ad priorem de Marcigniaco pertinebit, delinquentem si quidem in pedagio ipsa die mercati vel fori dominus Sinemuri vel ejus man[da]tum infra metas dicte ville de Marcigniaco non poterit capere, arrestare vel alias cohercere. Si vero mercatores transeuntes in villa Marcigniaci pedagium debentes; non inter se, sed cum alia persona quacumque rixam seu contentionem habuerint, aut alias non ratione pedagii seu rixe interhabite quoquo modo delinquerint, cause cognitio, sententie prolatio et executio prioris esse debebit. Ceterim de locis forinsecis, videlicet de Bryenon, d’Aygurande, de Urgue, de Chassiaco et Baugiaco, parva justicia cum blaeria ad priorem de Marcigniaco pertinere debet. Si vero in eisdem locis forinsecis rixa seu contentio evenerit, cujus occasione sanguinis effusio emanaverit, cause cognitio, sententie prolatio, et executio ac emenda, communes erunt priori de Marcigniaco et domino Sinemuri. Quo casu prior et dominus antedicti prepositos debent habere communes, unum vel plures pro utraque parte, juratum vel juratos. Magna quoque dictorum locorum forinsecorum justicia, que membri mutilationem vel corporis amissionem requirit, ad dominum Sinemuri plenissime pertinebit. Bona autem dampnati ad mortem in locis forincesis immobilia, que erunt in terra prioratus de Marcigniaco, ipsi prioratui remanebunt; mobilia vero, ubicunque fuerint, erunt communia priori et domino supradictis. In singulis autem locis in quibus dominus Sinemuri vel ejus mandatum suo nomine gallinas percipere consuevit, unam tantum gallinam percipiet et habebit; porcilationem vero eo modo percipiet quo eam retroactis temporibus percipere consuevit, hoc salvo quod homines predicti gallinas, et porcilationem prefatas, per se vel per alium in festo beati Martini hyemalis ad ecclesias de Aygueranda et de Baugiaco aportare tenentur, et ea[s] ibidem reddere mandato domini Sinemuri. Quod si in solutione predictorum sic facienda prefati homines, vel eorum hominum aliquis defecerint seu defecerit, quilibet non solvens solvet tres solidos Viennensium pro emenda, qui tres soludi communes erunt domino Sinemuri et priori Marcigniaci. Que emenda per prepositos seu prepositum domini Sinemuri et prioris de Marcigniaco communes vel commune[m] in causa effusionis sanguinis, prout superius declaratum est, exigetur. Charreium vero sive pro clausura castri de Sinemuro, sive pro domino, sive pro domina, sive pro eorum liberis, sive pro baillivo suo, tantum bis in anno habebit. Quindecim autem quadrigatas palee sufficientes tenetur singulis annis prior de Marcigniaco mittere apud Sinemurum domino Sinemuri, infra festum beati Andree apostoli, quantumque voluerit idem prior, et sibi viderit expedire. Bubulcis quoque ducentibus paleam et charreium solventibus dominus Sinemuri vel ejus mandatum tenetur victualia ministrare, prout est hactenus consuetum. Jus siquidem quod dominus Sinemuri in perpetuum palee reclamabat, habebat et [ha]bere poterat in terra hominibus prioris de Marcigniaco, prioratui de Marcigniaco donat, quitat penitus et remittit. Dominus autem Sinemuri quotienscunque novus fuerit, debet et tenetur jurare supra sancta Dei euvangelia, in monasterio de Marcigniaco, se prioratum loci ejusdem, cum personis, bonis et pertinentiis dicti prioratus de garda sua existentibus, contra omnes manutenere, deffendere et etiam custodire, et libertates et articulos in cartis predecessorum suorum contentos, necnon compositionem hujusmodi perpetuo tenere ac inviolabiliter observare. Prior vero et conventus de Marcigniaco, de voluntate et assensu abbatis Cluniacensis, confitentur prioratum et villam de Marcigniaco, Bryenon, Ayguerande, Baugiacum, Chassiacum et alia loca que sunt, fuerunt et debent esse de garda domini Sinemuri, esse bona garda domini Sinemuri. Si vero homines dictorum locorum forinsecorum se in finagiis dictorum locorum transferant alibi quam nunc sint, jus, quod habet dominus Sinemuri in eis, remanet sibi salvum. Per hanc autem compositionem nihil juris acquiritur domino Sinemuri seu heredibus, seu successoribus suis, in locis in quibus dominus Sinemuri vel predecessores ipsius nullum jus ante tempus compositionis hujus modi habuerunt. Preter hec autem, que superius sunt expressa, dominus Sinemuri et heredes sui vel successores in predictis justicia et jurisdictione ac villa Marcigniaci nichil reclamare poterunt vel habere. Sciendum vero quod homines de Marcigniaco non tenentur solvere lidem in foro de Sinemuro nec homines de Sinemuro in foro de Marcigniaco. Ego vero Johannes, dominus Sinemuri, miles, confiteor et contestor predictam compositionem superius expressam, prout in presenti littera superius continetur, factam et habitam fuisse inter me, pro me et successoribus meis, ex una parte, et religiosos viros abbatem Cluniacensem et priorem Marcigniaci pro se et [con]ventibus ac successoribus suis, ex altera; et per prestitum ad sancta Dei euvangelia juramentum promisi et promitto, et per sollempnem stipulationem supradictis priori et conventui Marcigniaci factam, compositionem, prout superius est expressa et contenta, tenere et inviolabiliter observare, nec contravenire per me aut per alium in futurum, me et heredes ac successores meos ac omnia bona quoad premissa et quelibet premissorum observanda et tenenda, expresse ac specialiter obligando; renuncians per idem juramentum in hoc facto meo penitus et expresse et ex certa scientia omni exceptioni et actioni doli mali, fori, in factum, deceptionis et lesionis in premissis, omni juris auxilio et beneficio, canonico et civili, omni usui, consuetudini et statuto patrie sive loci, omnibus litteris, privilegiis et indulgentiis impetratis et impetrandis a papa, rege vel principe, vel alio quocunque [modo], privilegio crucesignatis et crucesignandis indulto, et indulgendo, et omni alii privilegio legis que generalem renuntiationem reprobat, ac omnibus aliis que ab aliquo sapiente possent excogitari et exprimi, quibus expressis et pro expressis habitis renuntio specialiter et expresse. Volo etiam et concedo quod si contingeret (quod absit!) me aut heredes vel successores meos quicquam contra premissa vel premissorum aliquid attemptare, nulla longi temporis prescriptio mihi vel heredibus aut successoribus meis posset vel deberet proficere in hac parte. In cujus compositionis et premissorum omnium ac singulorum testimonium, memoriam et munimen, ego Johannes, predictus dominus Sinemuri, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum et compositum inter me et pro me et heredibus ac successoribus meis, ex una parte, et predictos religiosos pro se et successoribus suis, ex altera, apud Sanctum Laurentium Bryennensem, die martis post quindenam Pasche, presentibus religioso viro M[ilone], priore de Karitate, domino Ymberto de Chenai, domino Symone de Nodento, domino Hugone Sapienti, et viro venerabili magistro Bartholomeo, archidiacono Brysii in ecclesia Cabilonensi, et datum anno Domini Mº CCº LXVIº, mense aprili.
BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 6 : 1211-1300, Paris, Imprimerie nationale, 1903, p. 567-572, n° 5117 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).
cartulaire
Paris, BNF, lat. 5458, Cartulaire E, n. 348, CCCXXVI.