CHARTA QUA MAIOLUS, ABBAS CLUNIACENSIS, CONCEDIT IN PRECARIA, TEODORICO CLERICO VILLAM QUÆ VOCATUR AD TRES VAURAS, CUM CAPELLA SANCTI GERMANI IN PAGO NIVERNENSI.
Maiolus, abbé de Cluny, donne en précaire à Teodoricus, clerc, Trois-Vèvres et la chapelle Saint-Germain, dans le Nivernais.
Quotiens rationabili exigente causa contigerit ut aliquis fidelium ecclesiastico jure subditas more precario sibi largiri petierit, tanta id debet auctoritate fulciri, quatinus nullæ humane mentis mutabilitate a succedentibus possit vacuari. Igitur, in nomine sanctæ ac individue Trinitatis, ego Maiolus, favente Christi gratia, monasterii Cluniensis, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, abbas, una cum consensu atque voluntate fratrum in eodem cœnobio Deo ac institutionibus beati Benedicti militantium, notum fieri volumus omnibus fidelibus christianis, non solum presentibus, verum et succedentibus, quod quidam clericus nobiliori genere ortus, nobisque multum carissimus, nomine Teodoricus, expetiit a nobis ut aliquid ei de rebus nostræ ecclesie, per cartam elemosinariam traditis loco precariæ concederemus; cujus petitionem rationabilem perpendentes, visum nobis est non esse justum eandem ejus petitionem respuere, concedimus prefato honorabili viro res nostræ ecclesie pertinentes, quas Leotardus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, pro redemptione animæ suæ tradidit, que sunt site in pago Nevernensi: id est villam quam nominant ad Tres Vauras, cum capella in honore sancti Germani dicata, et quicquid ad supradictam villam vel ad præfatam capellam pertinere probatum fuerit, quicquid quesitum est vel restat ad inquirendum totum eidem concedimus; ea videlicet ratione, ut quandiu vixerit usufructuario teneat ac possideat, et singulis annis, in festivitate supradictorum apostolorum, id est III kal. julii, in censu V soldos denariorum ad prefatum monasterium Cluniensem, et rectoribus ejusdem monasterii persolvat. Post obitum vero ipsius, res supra denominate ad sepe jam dictum monasterium cum omni integritate atque melioratione, nulla intercedente contrarietatis mora, revertantur. Ut autem hujus precarie concessio firmior habeatur, manu nostra roboravimus, fratribusque nostris roborandam tradere jussimus. S. Balduini. S. Aldrici. S. Duranni. S. Andreæ. S. Witberti. S. Bernonis. S. Bertranni. S. Umberti. S. Alduini. S. Aduini. Ego frater Clemens scripsi. Actum Cluniaco, anno VI regnante Hlothario rege.
BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 2 : 954-987, Paris, Imprimerie nationale, 1880, p. 167-168, n° 1073 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).