« chartae-galliae-28992 »


Description

  •  
    L'abbaye Saint-Pierre et Saint-Paul de Cluny

  •  
    Rotgrimmo et Nectildi son épouse
  •  
    Vuarulfo leur fils

  •  
    0959/07


  •  
    Mâcon

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    CHARTA QUA MAIOLUS, ABBAS, ET UNIVERSA CONGREGATIO CLUNIACENSIS, DANT ROTGRIMO ET UXORI EJUS NECTILDI ET FILIO EORUM WARULFO VILLAS NOVAM VILLAM ET COLONIAS.

    L'abbaye de Cluny donne à Rotgrimmo, Nectildi son épouse et Vuarulfo leur fils, les villae Novam Villam et Colonias.

  •  
    Nos enim, in Dei nomine, ego frater Maiolus, nutu Dei abbas, et universa congregatio Cluniensis cenobii. Constat nos aliquid concedere cuidam viro, nomine Rotgrimmo et uxori ejus Nectildi filioque ipsorum Vuarulfo, de rebus ecclesie nobis commisse, quod ita fecimus: id est Novam Villam et aliam villam, nomine Colonias, cum servis et ancillis, terris, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus et quicquid ad eas aspicere videtur; ea tamen ratione ut si quis ex vobis ambobus prior obierit, omnis medietas ad ipsam ecclesiam beati Petri revertatur, aliam vero medietatem tam ille qui ex vobis superstes fuerit quam supradictus infans dum advixerit teneat; post ipsorum quoque discessum, omnia rectores ecclesie beati Petri jam dicti monasterii recipiant. Retinemus autem in vestituram unum servum, nomine Sisbradum, cum uxore sua et infantibus et mansum supra quem residet. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nec evenire omnino estimamus, nos ipsi (quod absit!), aut aliquis de successoribus nostris, aliquam controversiam vel litem contra vos removere presumserit, quod repetit nullatenus vindicet, sed hæc carta a nobis libentissime corroborata semper inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa. Maiolus peccator et humilis abba [subscripsit]. Eymardi [subscripsit]. Heddebranni [subscripsit]. Balduini [subscripsit]. Andree [subscripsit]. Duranni [subscripsit]. Leotardi [subscripsit]. Heldri [subscripsit]. Vuitbert [subscripsit]. Stephani [subscripsit]. Johanni [subscripsit]. Ingelmanni [subscripsit]. Ricfredi [subscripsit]. Ingelbaldi [subscripsit]. Artrim [subscripsit]. Grimaldi [subscripsit]. Bernerio [subscripsit]. Actum Cluniaco, anno V regnante Lotherio rege. Ego frater Vuarinus rogatus scripsi, datavi die jovis, mense julio.

  •  
    BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 2 : 954-987, Paris, Imprimerie nationale, 1880, p. 157-158, n° 1064 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).

  •  
    copie

  •  
    Paris, BNF, collection Moreau, 9-62

  •  
    Numéro CBMA : 3549

    Au dos : Maioli in Colonicas.

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae