LEUBOLDUS EPISCOPUS CONCEDIT ULDRICO ECCLESIAM SANCTI CIRICI CUM APPENDICIIS.
Leuboldus, évêque de Mâcon, cède en précaire au noble Uldricus l'église Saint-Cyr
Dura legum auctoritas secularium a nonullis pleniter custodiri multimodo congruit, ut sacri ordinis norma a fidelibus observetur quotiescumque aliquibus hominibus de rebus ecclesiasticis aliquid conceditur, ita condecet litteris corroborare ut in posterum valeat inconvulsum permanere. Hujus rei gratia, intimare decrevimus sancte Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris, quia cum resideret domnus Leuboldus presul expectabilis secus basilicam gloriosi martiris Christi Vincentii, que est sita infra ambitum meniorum Matisconensium, adiit presentiam ejus quidam vir nobilissimus Uldricus nomine humillime deprecans ut concederet ei unoquoque heredi suo qui de corpore suo exierit, aut filium, aut filiam, ecclesiam que est in honore Sancti Cirici, cum colonis et colonabus et omnibus appendenciis, et est ipsa ecclesia Sancti Vincentii Matiscensis. Cujus petitionem domnus pontifex benevole suscipiens, contulit ei omnia ad integrum sicut petiit, ea vero ratione ut dum ac vixerit jam dictus Uldricus et ipsius heres cui ipse, ad obitum suum, hanc ecclesiam destinaverit teneant, post eorum decessum ad Sanctum Vincentium eveniat, et festivitate Sancti Vincentii, per singulos annos, XII denarios exsolvant; et ne in reliquum ab aliquo molestiam causa repetitionis paterentur, hanc precariam predictus pontifex eis fieri jussit quam manu tenus roboravit et fidelibus suis firmare precepit. S. Leuboldus sancte Matiscensis ecclesie humilis episcopus, Mayolus prepositus, Sendelenus archidiaconus, Aimo, Anselardus, Eldeboldus. Data per manum Rodulphi levite, ad vicem Mayoli archicancellarii, III nonas februarii, anno II regnante Rodulpho rege.
RAGUT (M.C.), Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon : connu sous le nom de Livre enchaîné, Mâcon, Protat, 1864, p. 319, n° DXLIII.
cartulaire
Mâcon, AD Saône-et-Loire, G 198, Cartulaire de la cathédrale Saint-Vincent de Mâcon (Livre à la chaîne)