Saint-Guilhem-le-Désert (abbaye Saint-Sauveur de Gellone)
après 1027 - avant 1300
Lodève
charte
non suspecté
DONATIO FILII WILELMI, ET REDDITIO UNIUS FEVI, IN VILLA «STAGNOLE», ET DONATIO CAPITIS MANSI UNIUS, IN VILLA HUGLAZ, A PETRO ET UXORE AVIA FACTA
Ego, in Dei nomine, Petrus et uxor mea Avia, donamus Sancto Salvatori Gellonensi, et ligno Crucis, et Sancto Wilelmo, filium nostrum Wilelmum, et reddimus unum fevum, quod ego tenebam Sancto Salvatori Gellonensis, et Sancto ligno Crucis, et Sancto Wilelmo, et abbati Gauzfredo, et monachis universis in cenobio supra taxati monasterii Gellonensis Deo militantibus, presentibus et futuris; et est ipsum fevum in villa quam vocant Stagnole, et dono caput mansum cum vineam in villa quam vocant Huglaz, in comitatu Substantionense, et in tali ratione donamus, ut monachi ipsius monasterii, abeant atque possideant in communia. Quod si ullus homo, aut femina, hanc donationem nostram irrumpere voluerit, non ei liceat facere quod cupit, sed componat ex honore sua propria, duplum, et insuper auri libras decem det, propterea quia temptavit illud auferri.
Facta scriptura ista, feria septima. — S. Petri et uxoris sue, qui hanc donationis cartam scribere jussit, et manu sua ambo simul firmaverunt et testes firmare rogaverunt. — S. Hugoni Berengerii. — S. Wilelmi. — S. Bernardi.
ALAUS (P.), CASSAN (abbé), MEYNIAL (E.), Cartulaires des abbayes d'Aniane et de Gellone, Montpellier, 1898, p. 69-70, n°77