Saint-Guilhem-le-Désert (abbaye Saint-Sauveur de Gellone)
1029/06/01
dimanche
Lodève
charte
non suspecté
DONATIO FILII ERMENGAVI ET UNIUS MANSI IN VILLA «CUMBA PUTANA» ET VINEARUM IN VILLA «VALLES», A PETRO ET UXORE SUA ARCHIMBERTA FACTA
In nomine Domini. Ego Petrus et uxor mea, Archimberta, donamus Sancto Salvatori Gellonensi, Sancteque Cruci Sanctoque Wilelmo Christi confessore, abbati quoque Gauzfredo et monachis presentibus et futuris, filium nostrum Ermengavum, cum uno manso in villa que vocant Cumba Putana, in terminio de villa que vocant Candeianicis, ubi Airadus visus est manere, cum omnes adjacentias suas, quantum ad ipsum mansum pertinet, et in villa que vocatur Valles, ipsas vineas quas Petrus habet; in tali vero ratione, ut si ullus homo de communia monachorum abstrahere voluerit, non ei liceat vendicare quod cupit, sed componat usum duplum et melioratum. Sane si quis contra hanc donationis cartam aliquid dolosum vel contrarium molitus fuerit, excommunicationis penam non careat, sed veniat super eum omnis maledictio divini oris prolata Novi et Veteris Testamenti et cum inimicis Domini penis inferni donetur eternaliter detinendus. Donatio vero hujus cartule firma et stabilis permaneat omni tempore.
Facta donatio ista, die Dominica, kalendis junii, regnante Rothberto rege. — S. Petri et uxoris sue Archimberte. — S. Ermengavi. — S. Airadi. — S. Petroni. — S. Amalberti. — S. Airadi.
ALAUS (P.), CASSAN (abbé), MEYNIAL (E.), Cartulaires des abbayes d'Aniane et de Gellone, Montpellier, 1898, p. 59, n° 64