« chartae-galliae-21996 »


Description

  •  
    Godla

  •  
    Saint-Guilhem-le-Désert (abbaye Saint-Sauveur de Gellone)

  •  
    circa 1070


  •  
    Lodève

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    DONATIO TERRÆ A «PLANCALADA» IN LOCO «POIO ROTUNDO», IN VILLA «BOIA», A GODLA FACTA

  •  
    Ego, in Dei nomen, Godla, ob redemptionem meorum peccaminum et adipiscende eterne vite beatitudinis premium, dono aliquid de alode meo Sancto Salvatori Gellonensi et Sancte Crucis ligno Sanctoque Wilelmo, intra commitatu Substantionense, in villa qui vocatur Boia, in loco qui dicitur Poio Rodundo, a Plancalada, semodiatam de vinea, in tali vero ratione, ut dum diu vixero, teneam, abeam et possideam et post obitum meum supra dicto altari Sancti Salvatoris Gellonensis et Sancte Crucis ligno Sanctoque Wilelmo, abbati et monachis presentibus et futuris in Gellonensi cenobio Deo militantibus remaneat. Quod si abbas aut ullus ex monachis, aut ego donator, aut ullus homo seu qualiscumque persona, de communia monasterii abstrahere vel auferre voluerit, judicio divino in sempiternum puniatur eternoque igni et crucia detineatur simul cum infidelibus atque cum impiis ira Domini super ipsum veniat.
    Facta scriptura ista feria tertia.
    S. Golla que hanc cartam scribere jussit et manu sua firmavit, testesque firmare rogavit. — S. Rogerii. — S. Wilelmi.

  •  
    ALAUS (P.), CASSAN (abbé), MEYNIAL (E.), Cartulaires des abbayes d'Aniane et de Gellone, Montpellier, 1898, p. 58, n° 62

  •  
    cartulaire

  •  
    Montpellier, AD Hérault, 5H8, Fol. 27 v°.

  •  
    2481

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae