« chartae-galliae-21987 »


Description

  •  
    Rodgerius, Uxindis sa femme

  •  
    Saint-Guilhem-le-Désert (abbaye Saint-Sauveur de Gellone)

  •  
    circa 1070/11/13


  •  
    Lodève

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    DONATIO UNIUS CAPITIS MANSI, IN VALLE SALVATICOS, POST MORTEM UXINDIS UXORIS, IN UNUM A RODGERIO ET UXORE UXINDE FACTA

  •  
    Ego, in Dei nomen, Rodgerius et uxor mea Uxindis, considerantes casus vite presentis, ob redemptionem animarum nostrarum, donamus simul in unum aliquid de alode nostro Sancto Salvatori Gellonensis et Sancte Crucis ligno nec non et beato confessore Christi Wilelmo et monachis ejus presentibus et futuris, in comitatu Lutovensi, in valle quam vocant Salvaticos, unum caput mansum cum statu dominico suo, cum omnia que ad ipsum pertinent, in tali vero ratione ut quamdiu Uxindis uxor mea vixerit, abeat, teneat et possideat, et post obitum suum ad Sanctum Salvatorem et ad Sanctam Crucem atque ad Sanctum Wilelmum et ad monachos ejus revertatur et remaneat. Quod si abbas aut ullus ex monachis aut qualiscumque homo sive femina de communia monasterii abstraere voluerit, iram Domini incurrat et sit separatus a corpore et sanguine Christi et a consortio sanctorum dejectus et a libro vite nomen ejus deletum et cum inimicis Dei in inferno penas luat perhennes.
    Facta scriptura vel donatio ista idibus novembris. — S. Rothgerii et uxoris ejus qui hujus donationis cartam scribere jusserunt et manibus propriis firmaverunt et testes firmare rogaverunt. — S. Rainaldi. — S. Amancii. — S. Poncii. — S. Maroioli. — S. Aldemari.

  •  
    ALAUS (P.), CASSAN (abbé), MEYNIAL (E.), Cartulaires des abbayes d'Aniane et de Gellone, Montpellier, 1898, p. 51, n° 53

  •  
    cartulaire

  •  
    Montpellier, AD Hérault, 5H8, Fol. 24 v°.

  •  
    2481

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae