Le chevalier Sylvain Roux de Montbonnot donne à l'abbaye de Saint-Pierre et Saint-Paul de Cluny et aux moines du prieuré de Saint-Pierre et Saint-Paul de Domène une excellente vigne de son héritage. Il en conserve la jouissance sous l'investiture d'un muid de vin.
Ego Silvius miles dono Domino Deo & sanctis apostolis Petro & Paulo & ad locum Cluniacum & monachis de Domina quamdam vineam meam optimam, quæ mihi jure hæreditario a progenitoribus meis deveniebat. Facio autem hanc donationem pro anima mea & patris & matris meæ, & præcipue dilecti filii mei Ungrini & omnium parentum meorum, ut Deus omnipotens a gehennæ incendio animas nostras eripiat & ad suam gloriam perducat.
Hanc autem donationem eo tenore facio ut quamdiu mihi vita comes fuerit, omni anno in vestitura modium unum reddam; post decessum vero meum ex integro vinea ipsa prædictis monachis sine ulla calumnia maneat. Si quis ergo propinquorum meorum vel extraneorum hanc donationem repetere vel inquietare præsumpserit, excludat eum Deus a regno cœlorum, parsque ejus sit in inferno cum Dathan & Abiron, vel cum Juda traditore Domini, usque dum resipiscat & ad congruam satisfactionem perveniat.
Adhibeo autem huic donationi strenuos & nobiles testes, duos Vuillelmos presbiteros & Ainardum Blancum, atque Alvisum seu Girbertum de Monte Bunoli.
MONTEYNARD (Charles D.), Cartulare monasterii beatorum Petri et Pauli de Domina, Cluniacensis ordinis, Gratianopolitanae dioecensis, Lyon, 1859, n°210.