Bernard comte d'Astarac fils de Centulle comte d'Astarac
Berdoues (abbaye)
1253/04/22
Auch
charte
non suspecté
Bernard, comte d’Astarac, donne à l’abbaye et à R. Loup, abbé, une terre sur le Gers délimitée en détail. Il reçoit 140 sous morlas. – Le 10 des calendes de mai 1253.
Notum sit omnibus hominibus tam videntibus hanc cartam quam audientibus quod nos B., comes Astaraci, dictus filius Centuli, comitis Astaraci non coactus neque seductus in aliqua parte ab aliquo, sed nostra propria ac spontanea voluntate inductus, habito tamen prius consilio et assensu nobilis matris nostre domine Seguine, per nos et per omnes nostros successores cum hac presenti carta in perpetuum valitura pro salute anime nostre atque parentum nostrorum in puram eleemosinam titulo perfecti doni inter vivos irrevocabiliter facti donamus sine omni retentione quam ibi non facimus et concedimus Domino Deo et beate Marie et tibi R. Lupi, abbati Berdonarum et toti conventui ejusdem loci presenti et futuro ibidem servienti totam illam terram ex integro quam habemus ante fluvium et circa fluvium Hercii juxta vadum quod dicitur Glatider, cum omnibus pertinentiis et adjacentiis suis sicut dicta terra includitur infra istos terminos a parte meridiana, scilicet ab illa terra quam supradicti fratres Berdonarum jam diu tenent ibi et possident, usque ad terram de Nagarmone que est a parte aquilonis ; a parte vero occidentis predicta terra jacet a fluvio Hercii usque ad confinium lapideum ibi positum, quod est in veteri via que est a parte orientis quo venit de Saissano et vadit versus Auxim. Notandam vero est quod ista terra pertinet ad terram de Aquaclusa, sicut homo ille dixit qui dicitur Pisanus. Donamus etiam nos predictus comes astaracensis et concedimus illam terram que est ante Hercium, scilicet de terra capitis deu bocali dicti molendini fratrum Berdonarum usque ad rivulum de Folleres qui dictus rivulus est inter eamdem terram et terram Garmone et sicut rupes est de plano de Fholleres usque ad Hercium et omnem rupem ad omnem nostram nostrorumque voluntatem plenarie inde faciendam usque ad caput valli et sicut vallum est usque ad stratam antiquam et sicut strata predicta vadit apud Auxin usque ad confinium lapideum supradictorum, quod est fixum in strata veteri inter terram Berdonarum et terram predicte Garmone et de predicto confinio usque ad Hercium, quod confinium duarum partium scilicet terre per Berdonas et terre Garmone dicte dividitur per vallum ex transverso usque ad caput pontis qui subter vadum est deu Glatider sicut Gillelmus de Monteacuto et Gillelmus de Lavazencs, bajulus de Durban et P. Pisanus determinaverunt et ostenderunt dictis fratribus Berdonarum et sicut dicte terre terminate sunt et demonstrate a predicto D. Pisano et A. W. de Lavazencs de mandato nostro integre et absque omni retentione nostra nostrorumque successorum donamus nos dictus comes vobis predictis fratribus Berdonarum et de nostro jure et dominio ac potestate in vestrum jus et dominium ac proprietatem transferimus et vos in stabilem et perfectam juris et facti possessionem tanquam veros dominos inducimus nulla juris subtilitate vel ambiguitate in hoc impedimentum procurante. Cedimus insuper et concedimus sine omni retentione quam ibi non facimus aliquo modo vobis omnibus omnes actiones reales et personales, mixtas et pretorias et quidquid juris in premissis nos vel nostri habemus et habere debemus in premissis vel in aliquo premissorum, totum illud ex integro damus, laudamus et absolvimus tibi supradicto R. Lupi, abbati Berdonarum et omnibus habitatoribus ejusdem loci, pro nobis et pro omnibus successoribus nostris ut faciatis inde quidquid vobis placuerit et edificetis molendinum in fluvio Hercii libere et pacifice ad omnem vestram voluntatem et domum sive edificium quod cumque volueritis ibidem faciatis vel edificetis sine omni nostro nostrorumque impedimento perpetuo jure et absque nostri nostrorumque contradictione sicut melius potueritis et vobis placuerit in illo loco et in illa terra quam habetis ante Hercium et tenetis a Rotbalto Sancti Christofori et a successoribus suis. Et sciendum est quod hac de causa nos dictus B., comes, recognoscimus nos recepisse a te supradicto R. Lupi, abbate et a fratribus Berdonarum supradictis CXL sol. morl. Et promittimus bona fide vobis supradictis per stipulationem validam et firmam inde facere de predictis donis et absolutionibus, pro nobis et pro omnibus successoribus nostris bonam et firmam garentiam de omnibus amparatoribus et de contradictoribus vobis supradictis fratribus Berdonarum et successoribus vestris ita ut nemini successorum nostrorum aliquid horum liceat revocare vel infestare. Factum est hoc X kal. madii anno Domini MCCLIII, regnante Lodovico Francorum rege et B., Astaraci comite et Ispano auxitano archiepiscopo. Horum omnium fuerunt testes : fr. P. de Cortada, sacrista Berdonarum et frater Deusadjuva et frater A. de Marrencs, monachi et frater B. Espareg et frater S., grangiarius de Sparciaco, conversi et Gillelmus de Monteacuto et Augerius de Barbarencs, bajulus Castrinovi de Barbarencs et B. de Panasaco et Berlanda et Gillelmus de Lavazencs, bajulus de Durban et P. Pisanus et Galinus de Bugar et B. de Selanu et R., clericus de abbate et Vitalis de Lamarca et plures alii et ego Brunus, scriptor publicus, notarius astaracensis, qui de mandato partium hanc cartam scripsi.
CAZAURAN (Jean-Marie), Cartulaire de Berdoues, La Haye, 1905, n°450, p.311-313