Urbain IV fonde son anniversaire à la cathédrale, à Saint-Etienne et à N.-D.-aux-Nonnains.
Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Trecensi, salutem et Apostolicam benedictionem.
Cum nihil sit morte certius, nihilque incertius hora mortis, non potest senex vel juvenis, potens vel impotens, sui finis certitudinem obtinere: propter quod in Job legitur, nescio quamdiu subsistam, et si me tollat factor meus. Nam etsi Deus mensurabiles hominis dies posuerit, quid tamen de numero dierum hujusmodi sibi desit, ei censuit illa ratione potissimum occultari, ut dum homo ipse diei novissime ignoraret instantiam, omnes horas suspectas haberet, sicque bonis operibus jugiter inhereret, tanquam inevitabile sibi quotidie adverteret, posse etiam qua non putatur hora, mortis imperium imminere, his etiam, prout expedit, sedula meditatione pensatis, bonum dum tempus habemus ad omnes disponimus operari, et illis precipue nostre perpetue sollicitudinis studium, pietatis munere volumus elargiri, de quibus in antiqua familiaritate spem indubitatam habemus, crebris eorum orationibus vallari dum vivimus, et postquam de hoc mundo vocati fuerimus, congruis apud Deum ipsorum suffragiis adjuvari. Hinc est quod cum quadringentas marchas sterlingorum per mercatores nostros pro hujusmodi pia largitione tue mandemus fidei, de qua plene confidimus, exhiberi; fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus pecuniam ipsam a mercatoribus requiras eisdem, ipsamque receptam ecclesie cathedrali, in qua conversati a pueritia nostra fuimus, et ecclesie Sancti Stephani, et monasterio Beate Marie Trecensis, ordinis Sancti Benedicti, in cujus monasterii parochia nati sumus, et per susceptionem lavacri baptismalis renati, nec non et monasterio Beate Marie in Pratis juxta Trecas, Cisterciensis ordinis, ubi matris nostre sepultum est corpus, ita quod ecclesiarum et monasteriorum ipsorum cuilibet centum marchas pro reditibus emendis studeas assignare: ut ecclesiarum et monasteriorum ipsorum capitula, et abbatisse atque conventus pro suscepto beneficio ex debito caritatis se nobis, quin Deo potius obnoxios cognoscentes, unam missam de Spiritu Sancto dum vixerimus in fragilitatis nostre suffragium, secundo nonas septembris; et postquam migraverimus de hoc mundo, in anniversario nostri obitus unam defunctorum missam, cantata precedenti die novem lectionum vigilia, pro nostre anime remedio, annis singulis tam ipsi quam et qui eis in eisdem ecclesiis et monasteriis successerint, statuto super hec edito, faciant solemniter celebrari, statutum hujusmodi, ut sit memoriale perpetuum posteris, in eorum kalendariis et libris aliis, prout expedire melius noverint, annotando. Ut autem consolatio ex hoc illis proveniat qui laborant, volumus ut reditus hujusmodi qui eisdem ecclesiis annuatim provenient, inter ipsarum ecclesiarum canonicos, ut moris est, qui tam misse de Sancto Spiritu, quam et misse ac vigilie pro defunctis, ut supra dicitur, celebrandis personaliter interesse curaverint dividantur, et dictorum monasteriorum portio conventibus eorumdem ad pitantiarum consolationem accedat. Porro quia in talibus operibus omnis est tarditas excludenda: volumus et cum omnimoda celeritate, que tamen emtoribus nocumentum non afferat, hujusmodi reditus, pro quibus emendis in congruo loco dictam pecuniam tibi assignari mandamus, requisitis capitulis et conventibus supradictis, ut et ipsi de hoc sint tecum solliciti, studeas invenire: ita quod tua Nobis in hoc prudens diligentia te commendet, et cor nostrum, dispositione hujusmodi juxta desiderium nostrum obtinente effectum, in Domino jocundetur. Quod autem inde feceris, tuis Nos litteris harum seriem continentibus intimare procures.
Datum apud Urbem veterem quinto idus septembris, pontificatus nostri anno III.
LALORE, Documents sur l'abbaye de Notre-Dame-aux-Nonnains de Troyes, 1147-1590, dans Mémoires de la société académique de l'Aube, 3e ser., 11 (1874), n° 191, p. 118-120.