« chartae-galliae-8009 »


Description

  •  
    Urbain 4 pape

  •  
    Troyes (abbaye Notre-Dame-aux-Nonnains)

  •  
    1262/05/20


  •  
    Troyes

  •  
    bulle

  •  
    non suspecté

  •  
    Urbain IV rachète aux religieuses de Notre-Dame-aux-Nonnains la maison de son père pour construire l'église Saint-Urbain.

  •  
    Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus abbatisse, et conventui monasterii B. Marie ad Moniales Trecenses, ordinis S. Benedicti, salutem et Apostolicam benedictionem.
    Redemptor et Salvator humani generis Dominus noster Jesus-Christus, B. Petrum Apostolorum principem in ipsa prima ejus assumtione, sicut in evangelio legitur, mutato Simonis nomine, Cephas, quod interpretatur Petrus, voluit appellari, unde et Romani Pontifices ipsius principis successores, cum assumuntur ad regimen generalis Ecclesie, novi nominis titulum sortiuntur; Jacob etiam pater Israelitici populi, videns Dominum facie ad faciem, ab eo suscipere meruit nomen novum, eodem Domino sibi dicente, Nequaquam Jacob, sed Israel appellabitur nomen tuum. Egregius quoque ille doctor gentium et vas electionis ad ministerium apostolatus assumtus, Pauli nomen obtinuit, qui Saulus antea dicebatur. Nos igitur quos idem Dominus sua virtute, qua sibi est facile honestare subito pauperem ex omni carne, et ab omni vivente ad offerendum ei sacrificium et judicandum gentem suam in justitia, et ut essemus caput fidelium preelegit, et qui nomen beati Urbani pape ac martyris, in die quo summi sacerdotii conscendimus cathedram ex celesti fuimus nominatione seu vocatione sortiti, cupientes ut hujusmodi memoria nominis etiam post nostri dissolutionem corporis perpetua remaneat in civitate Trecensi, cui pro eo quod nos ex ipsa originem traximus, non immerito dici posset, Et tu Trecensis civitas nequaquam minima es inter famosas Galilee civitates: ex te enim exivit dux qui christianum regit populum et gubernat, disposuimus, illo auctore, qui sicut in Ecclesiastico legitur, Exaltavit super terram habitationem nostram, ad hoc ut locus nostre originis ex dono superiori vobis clementer indulto fiat celebris, et reddatur insignis in domo nostra paterna, que nobis et nostre nativitatis die, quo peregrinationis seculi hujus iter assumsimus, preparavit hospitium: creatori nostro domum orationis erigere, illamque in honorem predicti martyris cultui divini nominis deputare, ut in ea pro tanto beneficio Deo reddantur actiones perpetue gratiarum, et fiat domus hec super quam ejusque habitatores effundere dignetur dominus Spiritum gratie atque precum, domus Dei, et porta celi, per quam digne valeant in conspectu Altissimi vota et orationes fidelium introduci, ita quod et nos etiam ei quem celum et celi celorum capere non possunt humiliter cum David dicere valeamus, Quis ego sum, Domine, et que domus mea, quia me huc usque adducere voluisti? possimus etiam ad ipsum cum eodem propheta orare dicentes: Benedic, Domine, domum servi tui, ut sit in sempiternum coram te, Domine, stabilita. Et cum Salomone devote supplicemus eidem, ut sint oculi ejus aperti super domum hanc die ac nocte, ac exaudiat in ea deprecationes servorum tuorum et populi sui Israel: et quicumque oraverit in loco isto habitaculi sui, exaudiatur in celis, et cum exauditus fuerit, celestis propitiationis premia consequatur. Porro, dilecte in domino filie, ad edificandum hujusmodi domum nomini Domini Dei Israël, non solum ferventis devotionis affectus, quo noster continue accenditur animus, ad obsequia predicti martyris, cui tam in nomine quam in Apostolica dignitate successimus, verum etiam et nonnullorum patrum exempla sanctorum, qui sub diversitate temporum Ecclesie Romane, cui nos licet immeriti presumus, regimini prefuerunt, quadam delectabilis odoris fragrantia nos suaviter attrahunt, cum et sanctissime memorie B. Gregorius papa in propriis laribus, qui sibi ex hereditatia parentum successione provenerant, in urbe Romana, de qua ex illustri prosapia ortus extitit, nobilem ecclesiam edificaret Altissimo, que vocabulo sui nominis insignita ejusdem sancti memoriam Christi fidelibus celebrem et solemnem: et felicis recordationis Gregorius papa IX, predecessor noster, in patrimoniali solo quod habebat in Anagniensis territorio civitatis, venerabile monasterium Florensis ordinis, et infra septa ipsius monasterii ecclesiam in honorem B. Marie Virginis fundaverit et dotaverit affluenter, statuens in eodem monasterio conventum honorabilem monachorum querentium Dominum et requirentium faciem Dei nostri, qui pro salute fidelis populi, et remedio anime predecessoris ejusdem mactant jugiter in conspectu Regis eterni vitulum labiorum. Verum quia tam diu est quod predictam domum nostram paternam monasterio vestro pro remedio animarum parentum nostrorum donationis titulo duximus concedendam: nos volentes retrahere illam pro hujusmodi tam pio tamque devoto opere, quod edificare cogitavimus Deo salutari nostro, de cujus manu recognoscimus quidquid vivimus, dominamur, et sumus, universitatem vestram cum magna fiducia rogandam duximus attentius et hortandam, per Apostolica scripta vobis mandantes, quatenus predictam domum cum omnibus juribus et pertinentiis suis, et si quas alias domos seu plateas juxta illam habeatis, dilectis filiis magistro Joanni Garsie capellano nostro, et Theobaldo de Acenai civi Trecensi, quos nostros ad hoc procuratores duximus statuendos, aut eorum alteri nostro nomine vendere pro competenti pretio, in alias possessiones ad opus dicti monasterii convertendo, sublata qualibet alia difficultate, curetis: nos enim ad hoc ut hujusmodi preces et mandatum nostrum efficacius exequi valeatis, vendendi tam predictam domum nostram paternam, quam etiam alias domos et plateas, si quas habetis adjacentes eidem, et convertendi earum pretium in possessiones ad opus ipsius monasterii, prout superius est expressum, non obstantibus quibuslibet contrariis, consuetudinibus et statutis, juramento vel quacumque firmitate alia roboratis, nec non et juramento, si quod, tu filia abbatissa, de non alienandis bonis ipsius monasterii prestitisti, plenam et liberam vobis concedimus auctoritate presentium facultatem.
    Datum Viterbii, decimo tertio kalendas junii, Pontificatus nostri anno primo.

  •  
    LALORE, Documents sur l'abbaye de Notre-Dame-aux-Nonnains de Troyes, 1147-1590, dans Mémoires de la société académique de l'Aube, 3e ser., 11 (1874), n° 186, p. 113-116.

  •  
    original

  •  
    Troyes, AD Aube

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae