Bulle d'Urbain IV concédant des indulgences à Notre-Dame-aux-Nonnains
Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus abbatisse et conventui monasterii Sancte Marie ad Moniales Trecenses, ordinis sancti Benedicti, salutem et Apostolicam benedictionem. Quoniam Deus venie largitor et humane salutis amator eos qui de hoc seculo transierunt intercessione viventium a penis solutos ad consortium beatitudinis pervenire concedit, prout sacrarum scripturarum testimoniis informavit; pium est et salubre devotis orationibus apud illum intercedere pro eisdem. Hoc uno pietatis impendio eternam promerendo gratiam et illis propitiationem et veniam impetrando. Nos igitur de salute omnium fidelium defunctorum, et nostrorum precipue propinquorum, sollicite cogitantes et ad permissum pietatis opus fideles invitare populos intendentes, omnibus Christi fidelibus vere penitentibus et confessis qui in anniversario die obitus bone memorie H. patris nostri, cujus corpus in ecclesia vestra traditum esse dignoscitur ecclesiastice sepulture, cum devotione ac reverentia ipsam ecclesiam visitabunt et ibidem pro anima ipsius H. et aliorum fidelium defunctorum Patri misericordiarum suppliciter orationes effundent, de omnipotente Dei misericordia et B. B. Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi unum annum et XL dies de injuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus.
Datum Viterbii, II idus martii, pontificatus nostri anno primo.
LALORE, Documents sur l'abbaye de Notre-Dame-aux-Nonnains de Troyes, 1147-1590, dans Mémoires de la société académique de l'Aube, 3e ser., 11 (1874), n° 184, p. 112-113.