ROBERTUS DE MARESCO, miles, notifie que Gaufroi de Fouquières, son homme lige, a vendu au prieuré de Saint-Pry la demî qu’il tenait de lui en fief dans le dîmage de cette maison.
Ego Robertus de Maresco miles notum fieri volo presentibus et futuris quod Galfridus de Foskeres vendidit decimam suam, quam habebat in decimatione Sancti Prejecti, quam etiam de me tenebat sicut homo meus ligius, ecclesie beati Prejecti de Bethunia. Hec autem venditio facta est legitime per judicium parium ejusdem Galfridi et curie mee. Jamdicta etiam decima oblata est super altare Sancti Prejecti per ramum et wazonem eidem ecclesie quita et libera tenenda. Hanc etiam venditionem sicut dominus fundi ratam habeo et approbo et quantum in me est dictam decimam quitam et liberam sepius dicte ecclesie resignavi, pro anima mea et matris mee et predecessorum meorum. Insuper, prestito sacramento, dictum contractum debeo warandizare sicut dominus. Dictus etiam Galfridus et uxor ejus Emma et primogenitus eorum, prestito sacramento, sepedictam venditionem firmaverunt tenendam. Preterea, dicta Emma, dicti Galfridi uxor, que dicebatur eadem decima esse dotata, eandem decimam in manu Radulfi, venerabilis Atrebatensis episcopi, resignavit. Recognovit etiam se habere bonum escangium et sufficiens et bonum assignamentum sui dotalicii. Quod ut ratum maneat in futurum presens scriptum, quia proprium sigillum non habeo, ad instantiam precum mearum et ad consilium Radulfi, venerabilis Atrebatensis episcopi, sigillo capituli Sancti Bartholomei Bethuniensis feci sigillari, cum horum testium subscriptione: Willelmi ecclesie beati Bartholomei Bethuniensis prepositi. magistri Johannis. domini Boidini de Brekin. Simonis Casnase ejusdem ecclesie canonicorum. Gunteri. Walteri de Valencenis. Simonis de Boubies, monachorum Abbatisville. Johannis Sancti Prejecti presbyteri. Gerardi Sancti Bartholomei presbyteri parrochialis. Richeome. Theobaldi de Foskeres. Mainbuedis le Moisson. Andree de Hagenersart, parium predicti Gutfridi (sic). Roberti Tremerel. Johannis de Louvain. Simonis le Dru. Johannis filii Jacobi tunc temporis scabinorum Sancti Prejecti. Actum anno gratie millesimo ducentesimo quinto decimo, mense julii, tempore Simonis de Wasto prioris Abbatisville. Rogonis prioris Sancti Prejecti.
Ludovicus, domini regis Francie primogenitus, universis ad quos littere presentes pervenerint, salutem. Noverit[is] quod Alermus quittavit abbatem et abbatiam Sancti Bertini de hoc quod ad preces nostras in ipsa abbatia habebat, pro viginti libris parisiensium quas ipsi dederunt; ita quod in tota vita sua nichil ab abbate vel ab abbatia poterit exigere; nec nos, quamdiu idem abbas vivet, abbatem vel abbatiam rogabimus pro aliquo de re tali. Actum apud Sanctum Audomarum, anno Domini millesimo ducentesimo quinto decimo, mense septembri.
HAIGNERE (Daniel), Les chartes de Saint-Bertin, t. 1, Saint-Omer, 1886, n° 533.