« chartae-galliae-4791 »


Description

  •  
    Lambert abbé de Clairmarais

  •  
    Saint-Bertin (abbaye Saint-Pierre et Notre-Dame)

  •  
    1211/12/13


  •  
    Thérouanne

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    LAMBERT, abbé de Clairmarais, notifie les points qui ont fait l’objet d’une convention, conclue entre lui et l’abbé de Saint-Bertin, sous la médiation de Gérard de Renescure.

  •  
    Ego Lambertus, dictus abbas, et capitulum de Claromaresch, notum fieri volumus etc. De omnibus terris quas possidemus modo in territorio de Fontanis, que est parrochia Sancti Bertini, liberi erimus a prestatione decimarum, excepta terra Bonitensium, de qua plenam decimam illis de Sancto Bertino solvemus. Quicquid autem culte terre deinceps acquiremus quocumque modo infra parrochias ipsorum, decimas inde solvemus eis ex integro. De omnibus vero terris cultis quas extra parrochias eorum habemus et quocunque modo acquiremus, ubi decimationem habere debent et solent illi de Sancto Bertino, duas inde garbas eis solvemus, nobis tertiam retinentes. De terra vero que fuit Balduini de Bailluel, de qua decimam perceperunt illi de Sancto Bertino antequam acquisissemus eam, decimam solvemus eis ex integro..... De terra autem que fuit patris Willelmi Scolebone, et de terra abbatisse de Broburg, totam decimam illis de Sancto Bertino absque contradictione solvemus. De his tribus tantummodo terris, videlicet Balduini de Bailluel, Willelmi Scolebone, abbatisse de Broburg acquisitis, apud grangiam nostram de Enna, decimam solvemus, ut dictum est. De aliis vero terris cultis quas acquiremus apud grangiam nostram de Enna, seu alibi, in parrochiis illorum de Sancto Bertino, decimam inde totam solvemus eisdem. De viginti solidis quos eis solvere solebamus pro bono pacis, quiti in perpetuum erimus. De mansuris quas in Burgo Sancti Audomari possidemus in presenti, censum solvemus illis, videlicet tres obolos, sed relevamen non dabimus. Porro totum mariscum sancte Marie Magdalene, et fossatum quod est juxta mariscum quod fuit Gerardi Houwe quod est inter mariscum in longitudine, et in latitudine situm est inter meram et vetus fossatum quod dicitur Hindringelet, ecclesie Sancti Bertini liberum remanebit. De mera autem usque ad haysiam que est juxta domum que fratris Clarembaldi dicitur, nulla fient a nobis dolose ingenia ad capiendos vel detinendos pisces; nec ab illis de Sancto Bertino in terra nostra; et quam longe durat terra nostra modo ex utraque parte fossati versus meram libere piscabimur nos, et non alii; et similiter, quam longe durat terra illorum de Sancto Bertino, libere piscabuntur ipsi, non alii. Ubi vero tantum ex una parte fossati terra est nostra propria, pro libitu piscabimur nos et illi. Suivent d’autres conventions. Actum anno Domini millesimo ducentesimo undecimo, mense decembri, die festo beate Lucie virginis.

  •  
    HAIGNERE (Daniel), Les chartes de Saint-Bertin, t. 1, Saint-Omer, 1886, n° 516.

  •  
    cartulaire

  •  
    Saint-Omer, BM ms. 803, t. 1

  •  
    4635

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae