Le même pape écrit à Henri, archevêque de Reims, pour le charger de faire réparer une injustice commise contre l’abbaye de Saint-Bertin.
Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Henrico, Remensi archiepiscopo, salutem et Apostolicam benedictionem. Ex dilecti filii nostri abbatis Sancti Bertini conquestione percepimus quod G.... de Bochens terram quandam ipsius ecclesie violenter invasit, in qua castrum quoddam, abbate prohibente, construxit. Unde, quia universis Dei ecclesiis contra pravorum impetum in jure suo compellimur providere, fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus quatinus predictum G.... moneas diligenter et compellas ut ei super hoc in presentia tua plenam justiciam non differat exhibere. Quod si facere forte contempserit, tu eum ecclesiastica censura coherceas. Datum apud Montem Pessulanum, VIIº kalendas julii.
HAIGNERE (Daniel), Les chartes de Saint-Bertin, t. 1, Saint-Omer, 1886, n° 236.