THEOBALD, archevêque de Cantorbéry, confirme la donation de l’église de Throwley, faite à l’abbaye de Saint-Bertin par Guillaume d’Ypres.
Theobaldus, Dei gratia, Cantuariensis archiepiscopus, Anglorum primas et Apostolice sedis legatus, Rogberto Cantuariensi archidiacono et toti clero Cantuariensis dioceseos salutem. Noverit tam presens etas quam futura posteritas quoniam, ex presentatione et postulatione Willelmi de Ipra, tunc advocati, dedimus et concessimus in perpetuam elemosinam monasterio beati Bertini et ejusdem loci fratribus ecclesiam de Trullega, cum terris et decimis et capellis et omnibus de jure ad illam pertinentibus, salvis tamen per omnia episcopalibus ad ecclesiam Cantuariensem pertinentibus consuetudinibus. Unde volumus et precipimus ut predicti loci monachis ecclesia ipsa in jus et possessionem perpetuam cedat, et ut ipsi monachi eam perpetuo possideant. Testibus: Ricardo Londinensi episcopo et Waltero Roffensi episcopo et Rogberto Cantuariensi archidiacono et Philippo cantore, apud Cant[uariam].
HAIGNERE (Daniel), Les chartes de Saint-Bertin, t. 1, Saint-Omer, 1886, n° 218.