LETTRE DE JEAN-SANS-TERRE ADRESSÉE A FERRAND, COMTE DE FLANDRE, A JEANNE, COMTESSE DE FLANDRE, A RENAUD, COMTE DE BOULOGNE
Rex Ferrando, comiti Flandriæ. Sciatis quod nuncii vestri Em[manuel] de Landa et præpositus de Sancto-Audomaro venerunt ad nos in remotis partibus regni nostri, scilicet apud Dunkolm, et, audito nuncio eorum, statim misimus ad providendum negotium vestrum, et nos ipsi ad illud expediendum festinamus versus London, ita quod frater noster comes Sarum versus vos iter arripiet una cum nunciis vestris, dominica scilicet in festo Sancti Michaëlis (29 septembre), cum denariis, gente et aliis. Et vos rogamus quatenus interim ita viriliter vos habeatis, quod probitas et sollicitudo vestra a Deo et hominibus merito debeat commendari: pro certo habentes quod talem vobis succursum faciemus, quod pro defectu nostri nihil amittatis. Teste meipso apud Stretton, vicesimo primo septembris.
Eodem modo scribitur Johannæ comitissæ Flandriæ, et R[enaldo] comiti Boloniæ.
MALO (H.), un grand feudataire: Renaud de Dammartin et la coalition de Bouvines, Paris, 1898, n°XCVII
édition
Hardy, Rotuli litteram clausarum in tur Londinensi asservati