LETTRE DE JEAN-SANS-TERRE A FERRAND, COMTE DE FLANDRE
Rex Ferando, comiti Flandriæ... Sciatis quod fidelis noster Reginaldus, comes B[olonie], locutus est nobis de vobis, et quod libenter vos ad fidem et servitium nostrum attraheremus, tantum erga vos facientes de feodo vestro vobis reddendo et de aliis, quod non stabit per nos quin amicitia inter nos et vos perpetua perseveret. Et ideo vos rogamus quatenus aliquos de consilio discretos ad nos in Angliam sine dilatione mittattis, ad fœdus inter nos componendum per consilium predicti comitis, quem propter hoc nobiscum retinemus, sicut fideles nostri Adam Keret et Willelmus Creset, quos ad vos mittimus, vobis dicent. Nos vero procul de marina interim non recedemus, et vos similiter prope marinam vos teneatis, ut peracto inter nos et nuncios vestros negotio nostro et vestro, citius ad ea quæ prælocuta fuerint consummanda convenire possimus. Teste meipso apud London, quarto die Maii.
MALO (H.), un grand feudataire: Renaud de Dammartin et la coalition de Bouvines, Paris, 1898, n°XCIV
édition
Recueil des Historiens des Gaules et de la France, t XVIII, 565 note