Ego Bernardus, decanus xpistianitatis Barrensis, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis, quod Ysabel, relicta Martini Cochet de Barro in presentia mea recognovit se dedisse in perpetuam elemosinam Deo et Beate Marie de Basso Fonte et fratribus ibidem Deo servientibus ob remedium anime sue et antecessorum suorum tertiam partem vinee site en Esseval, que percipiebatur cum vinea dictorum fratrum de Basso Fonte. Recognovit etiam dicta Ysabel in presentia mea se vendidisse dictis fratribus Bassi Fontis reliquas duas partes dicte vinee pro sex libris Pruvinensium et recepisse totum pretium hujus venditionis. Hec autem omnia supradicta, tam donationem quam venditionem laudaverunt et concesserunt in presentia mea liberi dicte Ysabel, videlicet Bernardus, Guido, Odo et Margareta. In cujus rei testimonium presentem paginam ad petitionem utriusque partis sigilli mei munimine roboravi. - Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo vicesimo quinto, mense januario.
LALORE, Cartulaire de l'abbaye de Basse-Fontaine. Chartes de Beauvoir, Paris-Troyes, 1878 (Collection de principaux cartulaires du diocèse de Troyes), 3), n° 84, p. 111