Raoul, archidiacre d'Arras, notifie qu'une église a été construite à Bakelrot et que, détachée de l'église de Violaines, elle deviendra paroissiale.
Radulfus permissione divina Attrebatens. archidyachonus, omnibus quibus litteras istas videre contigerit, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum in villa de Bakelerot, quondam ad parrochiam de Villaines pertinente, quedam ecclesia in honorem omnipotentis Dei et beate Marie semper virginis genitricis ejus de novo constructa esset de voluntate et assensu abbatis et capituli Sancti Sepulcri Cameracensis qui sunt persona parrochie memorate et de assensu etiam presbiteri parrochialis de Villaines, ita quod dicta ecclesia de Bakelerot integre omni jure matris ecclesie gaudere debet esse tam ipsa quam parrochiani sui a parrochia de Villaines divisi penitus et immunes de assensu predictorum abbatis et capituli et presbiteri parrochialis de Villaines circa dictam ecclesiam de Bakelerot a nobis de consilio prudentum virorum ex parte domini episcopi et nostra statutum fuit et etiam ordinatum hoc modo. Ecclesia Sancti Sepulcri in omnibus proventibus sepedicte ecclesie de Bakelerot, decimis scilicet magnis ac minimis et aliis proventibus altaris, eandem percipiet portionem quam ipsa percipit in ecclesia de Villaines a qua tanquam a matrice ecclesia ipsa descendit. Ad hec parrochiani de Bakelerot debent integre edificare et redificare totam ecclesiam de Bakelerot, navem scilicet cum cancello suis propriis sumptibus, nichil pro ea edificanda vel reparanda ab ecclesia Sancti Sepulcri vel etiam a presbitero suo de Bakelerot exigentes. Preterea presbiter de Bakelerot solus jura epyscopalia et archydiaconi sui persolvet que in episcopatu Attrebatensi alie matrices ecclesie solvere consueverunt. Quod ut ratum maneat et stabile presens cyrographum conscribi et sigilli nostri impressione fecimus roborari. Actum anno dominice Incarnationis millesimo ducentesimo primo, IIIº kalendas julii.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes promulguées par le chapitre cathédral d'Arras au XIIe siècle dans Revue Mabillon, n. s. t. 2 (1991), p. 49-97, au n° 44, p. 88-89