Lambert, évêque d'Arras, tranche le différend opposant le chapitre N.-D. de Tournai à l'abbaye Saint-Martin de cette ville.
In nomine unius, veri ac summi Dei, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Lambertus, sanctae Atrebatensis ecclesiae presbyter humilis, rogatus sum a dilectis in Christo fratribus sanctae Turnacensis ecclesiae filiis, ut eis de querimonia inter eos et monachos sancti Martini in suburbio constitutos habita scriptum faceremus, quatenus eorum causa definita in posterum muniretur. Nos vero, considerantes eorum petitionem honestam esse et quod sapienter sibi et paci ecclesiarum providerent et consulerent, libenter eam suscepimus faciendam. Qualiter autem negotium istud tractandum nobis impositum fuerit, non fastidiosis auditoribus sed benevolis lectoribus insinuare caritatis studio non refugimus. Domnus itaque Paschalis secundus litteras ab apostolica sede mihi et venerabili Morinorum episcopo Johanni direxit, in quibus nobis injunxit ut canonicis sanctae Turnacensis ecclesiae et monachis sancti Martini Turnacensis monasterii locum competentem constitueremus, ubi querimoniam eorum diu et vehementer exagitatam, diligenter examinatam, penitus decidere studeremus et, remota appellatione, debitum illi finem imponeremus, ut nullus deinceps per Dei gratiam huic querimoniae locus relinqueretur. Nos ergo tanta auctoritate constricti et edocti, tandem largiente Domino, in pago Viromandensi et episcopatu Noviomensi apud Capi castellum in ecclesia sancti Medardi gloriosi confessoris Christi XVI kalendas augusti convenimus ibique in praesentia episcoporum, archidiaconorum, abbatum et religiosorum clericorum primo omnium praedicabiliter et multum studiose rogavimus canonicos Turnacenses et monachos optionemque eis dedimus, quatinus, sicut filii dilectionis et quorum conversatio in caelis esse debet, si contra sacros canones et statuta patrum alter alterius reprehensibiliter res usurpassent, pro Dei timore suaque salvatione omnino dimitterent. Ubi cum nihil profecissemus, audita querimonia canonicorum et responso monachorum, rursum commonefecimus eos, ne tam damnose animabus contentioni diutius inservirent sed fraternam potius et christianae perfectionis pacem inter se componere studerent. Cum autem ad integrum nos audire noluissent, secessimus in partem, et accepto consilio venerabilium fratrum, capitulum etiam beati Petri apostoli prae manibus habentes, quod dedit in conspectu totius sanctae Romanae ecclesiae in die ordinationis sancti Clementis : Si qui, ex fratribus negotia habent inter se apud cognitores seculi non judicentur, sed apud presbyteros ecclesiae quicquid illud est dirimatur et omnino obediant statutis eorum, et illud beati Pauli apostoli : In promptu habemus ulcisci omnem inobedientiam, et rursum in conventu residentes et praedictorum apostolorum auctoritatibus praemuniti, domini quoque Paschalis papae praecepto instructi, huic tam perniciosae et amarae altercationi talem imposuimus finem paci et concordiae atque indulgentiae congruentem, quatenus monachi hortum suum et quod in horti excolerent absque reclamatione et alicujus decimationis redhibitione possiderent, excepto si olera horti vel fructus arborum et cetera hortularia venundarentur tunc de venalibus decimam canonicis darent. Decimam vero fabarum, leguminum et frugum, ovium quoque et porcorum et animalium de parochia sanctae Turnacensis ecclesiae canonicis pacifice et absque omni retractatione darent. Sepulturam vero monachis et eorum conversis liberam canonici concessere, hac conditione interposita ut nullum de parochia Turnacensi, nullum de canonicorum parochianis propriis, nullum etiam de paribus et casatis episcopi, nullum vero de paribus et casatis pertinentibus sive ad urbem sive ad castellum aliquo modo monachi praesumerent in suo cimiterio sepelire nisi permissu et licentia canonicorum. Hanc autem pacis modificationem auctoritate Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et domni Paschalis papae et nostri conventus alterutrum firmiter tenendam statuimus. Et si quis eam qualibet occasione deinceps perturbaret, et iram Dei omnipotentis incurreret et gratiam apostolorum Petri et Pauli amitteret et canonum severitati sicut reus et infamis subjaceret, quoadusque pro tanto commisso dignos poenitentiae fructus faceret. Ut autem hoc nostrum constitutum perenni tempore stabile et inconvulsum permaneat, testes idoneos et fideles in quorum praesentia datum est annotare procuravimus. Domnus Johannes Morinorum episcopus interfuit et huic instituto assensit. Domnus Odo Cameracensis episcopus interfuit et huic instituto assensit. Domnus Baldricus Noviomensium et Turnacensium episcopus interfuit. Claremboldus Atrebatensis archidiaconus, Robertus Ostrevandensis archidiaconus, Henricus Sancti Vedasti Atrebatensis abbas, Albertus Hasnoniensis, Fulcardus Marcianensis, Richardus de Monte Sancti Eligii, Cono presbyter de Arida Gamantia de titulo sanctae Trinitatis, item Odo religiosus eremita et presbyter de Arida Gamantia de titulo sanctae Mariae semper virginis dominae nostrae, canonici et presbyteri de sede pontificali, Odo prepositus et presbyter, Anastasius cantor et presbyter, Rotgerus presbyter, Balduinus presbyter, Drogo œconomus, Gualterus Duacensis, Hugo filius Balduini, Gerardus decanus de Castello Sancti Vedasti, Adso archipresbyter de Bethunia, Hugo praepositus de Bethunia, Balduinus decanus de Sancto Albino, Adam presbyter de eodem titulo, Honoratus presbiter de domno Medardo. Ego Lambertus, Dei miseratione Atrebatentis episcopus, interfui et huic praedicto instituto assensi et ut in memoriam teneatur scripto et meae humilitatis sigillo signari feci. Actum apud Capi, in ecclesia sancti Medardi gloriosi confessoris et episcopi, XVI kalendas augusti, indictione prima, Incarnationis dominicae anno XCVIII, pontificatus autem domni Paschalis II papae IX.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 13, p. 21-23
[non indiqué]
[non indiqué]
Ajouter une copie dans le cartulaire C du chapitre de Tournai, Tournai, Arch. chap. cath., fol. 9r°-10r°, et une autre dans le cartulaire D du même chapitre, fol. 28v°-29r°