CHARTA QUA VUANDALMARUS RES SUAS IN VILLIS VAURIS ET KEITIDAS MONASTERIO CLUNIACENSI DAT.
Vuandalmarus donne à l'abbaye de Cluny des biens situés à La Vesvre et à Chiddes, au pagus d'Autun.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniensis monasterio, quod est edificatum in comitatu Matisconensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, et quem domnus Maiolus abbas ad regendum tenet. Ego, in Dei nomine, Vuandalmarus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meæ proprietatis, quæ sunt sitæ in comitatu Augustodunensi, in agro ..... et in villa Vauræ: hoc est curtilum dominicatum, cum omnibus appendiciis suis et quicquid in predicta villa Vauræ visus sum habere, id est vineas, pratos, campos, aquas aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, arbores pomiferas et sine pomis, omnia et ex omnibus, quesitum et quicquid ad inquirendum restat. Et dono etiam ibi servientes his nominibus: Odolricum cum infantibus suis, Haldebrannum cum infantibus suis, Engelbertum, Aynulfum. Dono etiam quicquid in villa Keitidas visus sum possidere. Ista omnia supra denominata Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad supradictum monasterium Cluniacum dono in alimoniam et victum servientium ibi Deo, et de mea potestate ab hac die in eorum dominatione transfundo, ita ut a die presenti et deinceps teneant et possideant. Si quis vero, (quod absit!) et quod minime spero, aliquis de heredibus meis aut aliquis homo litem contra hanc donationis cartam a me bona voluntate factam movere tentaverit, aut contrarius extiterit, ipsa quidem ejus intentio nullum obtineat effectum. Ipse vero cogente judiciaria potestate, his quibus litem inferre temptaverit auri libras V persolvat, et hæc donatio firma et stabilis perseveret. S. Vuandalbert, qui fieri et firmare rogavit. S. Gonterii. S. Arnulfi. S. Gyrbaldi. S. Bovonis. S. Aynardi. S. Gyrberti. Item signum Aynardi. Clemens, ad vicem cancellarii, scripsit. Actum Cluniaco, anno VI regnante Hlothario rege.
BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 2 : 954-987, Paris, Imprimerie nationale, 1880, p. 168-169, n° 1074 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).