Bernard, comte d’Astarac, donne à l’abbaye une terre sur le bord du Gers. – Le 4 des nones de mars 1256.
Notum sit cunctis presentibus et futuris quod nos Bernardus, comes astaracensis non coacti neque seducti in aliqua parte ab aliquo, sed nostra propria ac spontanea voluntate inducti per nos et per omnes successores nostros cum hac presenti carta in perpetuum valitura donamus sine omni retentione tibi R., abbati Berdonarum et toto conventui presenti et futuro ibidem Deo servienti quamdam terram ex integro super vadum deu Glatider ante fluvium Hercii, cum omnibus pertinentiis et adjacentiis suis, scilicet terris cultis et incultis, pascuis, aquis, herbis, pratis, arboribus fructiferis et non fructiferis, aggrariis, censibus, serviciis, apibus, volucribus et cum omnibus juribus nostris, introitibus et exitibus et quidquid ad ipsam terram spectat sicut includitur dicta terra infra istos terminos, scilicet a parte meridiana ab illa terra quam fratres Berdonenses tenent de Robalto de Sancto Xristoforo usque ad terram quam tenet Petrus qui vocatur Pisanus, versus aquilonem. A flumine vero Hercii dicta terra terminata est superius ; integre et absque omni retentione quam ibi non facimus aliquo modo donamus vobis supradictis fratribus Berdonarum et de nostro jure et dominio ac potestate, in vestrum jus et dominium ac proprietatem transferimus, et vos in stabilem et perfectam juris et facti possessionem tamquam veros dominos inducimus nulla juris subtilitate vel ambiguitate in hoc impedimentum procurante. Et pro hac terra supradicta recognoscimus nos recepisse, dictus comes, a predictis fratribus Berdonarum LXXII sestaria frumenti ; et si terra antedicta plus valet, quod non credimus, totum illud amore Dei et pro salute anime nostre nec non et pro aliis quibusdam injuriis quas fecimus domui Berdonarum titulo perfecti doni inter vivos irrevocabiliter facti concedimus et donamus Domino Deo et beate Marie Berdonarum et vobis R., abbati et conventui supradictis. Et si aliquis cum scripto vel sine scripto in omnibus premissis nostro nomine vel nostrorum aliquid, quod non credimus, deinceps potere attemptaverit illud esse volumus irritum et inane, sed et nos supradictus comes faciemus vos dictam terram semper habere et possidere pacifice et quiete et volumus et mandamus quod successores nostri faciant illud idem promittentes bona fide vobis supradictis fratribus Berdonarum per stipulationem validam et firmam inde facere de supradicta terra pro nobis et pro omnibus successoribus nostris bonam et firmam garentiam de omnibus amparatoribus et contradictoribus vobis Berdonensibus prefatis, ita ut nemini successorum vestrorum aliquid horum liceat revocare vel infestare, renuntiantes scienter et consulte omni juri divino et humano, canonico et civili, privilegiato et privilegiando et terre et curie consuetudini et etiam cause tocius ignorantie et omnibus aliis auxiliis eis vel suis competentibus vel competituris. Actum est hoc IIII nonas marcii apud Samaranum, anno domini MCCLVI, regnante Lodovico Francorum rege et domino B., astaracensi comite et domino Ispano auxitano archiepiscopo. Hujus rei sunt testes : W. A. de Birano, miles et Carbonellus Darigapeu et Vezianus de Marrast, miles et Stephanus, bajulus Montisgassini et B. de Lavazencs, capellanus Samarani et frater R. de Bieusos, commendator et W. G. de Sancto Romano et B. de Orbessano, domicellus et Vitalis de Monteacuto et frater P., procurator Berdonarum et Brunus, scriptor publicus, notarius astaracensis, qui de mandato et voluntate utriusque partis hanc cartam scripsit.
CAZAURAN (Jean-Marie), Cartulaire de Berdoues, La Haye, 1905, n°451, p.313-314