Transaction et sentence arbitrale entre l’abbaye et Hugues de Roquelaure, au sujet des intérêts d’une somme prêtée sur antichrèse.
In Xristi nomine. Notum sit cunctis presentibus et futuris, quod cum Hugo de Arroccalaura auctoritate litterarum domini Pape fratres Berdonarum in causam traxisset coram venerabilibus dominis Ispano, archiepiscopo auxitano et G., officiali suo, super terris et possessionibus quas idem Ugo dictos fratres asserebat diu habuisse et tenuisse ratione pignoris et etiam de ipsis ultra sortem multum indebite percepisse, tandem partibus coram dictis judicibus super hoc constitutis, frater P. de Cortada, sacrista et syndicus dicti monasterii, pro se et pro eodem monasterio et dictus Ugo, pro se et pro suis mutuo concorditer convenerunt ut eorum questiones judicio, arbitrario omnino sopiretur et ideo comiter et concorditer elegerunt, fecerunt et constituerunt arbitratores, diffinitores vel amicabiles compositores, videlicet fratrem Jacobum, monacum dicti monasterii et A. B. de Badcava quibus fuit a partibus plenaria potestas et auctoritas audiendi omnes questiones quas pars adversus partem poterat et intendebat movere aliqua ratione, super aliquibus rebus et juribus usque in presentem diem, et etiam data fuit eis auctoritas et potestas terminandi, arbitrandi, componendi, diffiniendi et decidendi de jure de premissis vel super premissis diem et dies, locum et loca ad litigandum, etiam partibus assignandi, prout hoc eis visum fuerit expedire cum conditionibus tamen inferius scriptis et quod ipsi arbitri super omnibus questionibus dictarum partium sentendiandum de jure dixerint vel dicto vel voluntate seu arbitrio diffinirent. Totum illud partes jam dicte sibi mutuo et predictis arbitris promiserunt per stipulationem validam et firmam firmiter observare, et hoc sub pena CC sol. morl., que pena detur a parte volente obedire. Et si dicti arbitri non convenerint in unum dictum vel in unam sententiam interlocutoriam vel diffinitivam, voluerunt partes quod dicti arbitri prout actum fuerit coram ipsis faciant in Tholosa vel ubicumque eis placuerit dictam causam per aliquos juris peritos sententialiter deffiniri. Ad hoc placuit partibus ut questiones scitius terminarentur quod prima die coram dictis arbitris fuerint constitute verbo vel scripto suas omnes proponant querimonias et querelas ita quod ex tum non sit licitum alicui parti contra aliam partem aliquam coram ipsis arbitris vel aliquibus judicibus seu arbitris queremoniam proponere vel querelam occasione supradicte questionis vel querele vel aliarum questionum. Et si tunc partes vicissim rendere noluerint quod fiat, sin autem assignetur una dies tamen in qua verbo vel scripto utraque pars querelis de se factis omnino rendere teneatur, ita quod occasione re[ni]tentionis alia dies non assignetur. Post hanc vero diem alia assignetur dies ad testes producendos et instrumenta et etiam ad ostensionem et inspectionem terrarum et si in una die hec omnia fieri competenter non poterunt, tamdiu continuetur dies donec omnia que sunt in ipsa causa facienda, preter sententiam diffinitivam, omnino compleantur, nisi aliter quam dictum est ipsi arbitri judicaverint vel ordinaverint propter bonum pacis et concordie esse faciendum, ipsorum etiam arbitrio et voluntate omnia erunt terminanda et diffinienda. Sicut enim superius est ordinatum partes in dictos arbitros compromiserunt sub pena jam dicta ad majorem rei firmitatem pro omnibus supradictis tenendis et bona fide complendis fidejussores dederunt. Predictus vero Ugo dedit Gillelmum G. de Orbessano et dictus procurater dedit P. de Valle, militem, qui sunt fidejussores pro omnibus supradictis tenendis et bona fide complendis ; prece partium se et sua absque partis excusatione presentie et absentie obligarunt et inde se fidejussores quilibet in solidum constituerunt renuntiantes scienter et consulte et plene nove constitutioni et omni juri canonico et civili et terre consuetudini et curie et autentice qui dicitur principale pro conveniendis. Actum est hoc XVI kal. junii apud Silvam anno Domini MCCLIII, regnante Lodovico Francorum rege et B., Astaraci comite et domino I., auxitano archiepiscopo. Hujus rei sunt testes : P. de Valle et W. G. de Orbessano et W., capellanus de Silva et Eist, sacerdos et Ortigerius de Marrencs. Post hoc vero eadem die et loco quo supra dictus Hugo proposuit querimonias coram supradictis arbitris de fratribus Berdonarum jam dictis dicens quod ipsi fratres tenebant et per LX annos et amplius tenuerant nomine pignoris terram de Labarte et de Palààs et de Gavera et de La Barte cum omnibus pertinentiis suis, que terre ad ipsum et ad suos spectabant ratione successionis P. de Bona et idcirco petebat eas sibi reddi cum omnibus pertinentiis suis, terris cultis et incultis, cum omnibus fructibus perceptis a tempore predicto usque in hodiernum diem ; estimatio fructuum esse mille sol. morl. sorte persoluta quos petiit sibi reddi. Item conquisitus fuit quod animalia cabanarum de Berdonis mittebant in pascuis que ipse et sui habebant in comitatu astaracensi cum super hoc domus Berdonarum ab ipso vel suis nullam haberet libertatem et ideo petebat ab ipsis arbitris de dictis fratribus super hec justicia sibi exiberi. Procurator vero jam dictus petiit diem ad reverendum et fuit ei assignata die lune post festum ascensionis proximo venientis et locus apud Silvam. Ad quam diem et locum partes comparuerunt. Et tunc dictus procurator reverendo [dixit] quod terre superius nominate pro majori parte ad monasterium spectabant Berdonarum, et hoc ratione donationis eidem monasterio facte a P. de Bona et uxore sua et etiam postmodum ab A. B. de Badcava. Nam dictus P. et uxor dederant in pura eleemosina dicto monasterio de dictis terris C concatas bone terre ad mensuram auxitanam et C sol. morl. Dictus vero A. B. de Badcave qui in medietate omnium bonorum dicti P. succedebat, confirmaverat dictam donationem et etiam donaverat in pura et mera heleemosina medietatem terrarum supradictarum, que ei contingebant ratione successionis P. de Bona supradicti, quas donationes paratus erat probare per instrumenta modo confecta. Item dicebat quod de residuo supradictarum terrarum non tenebatur dicto Ugoni rendere nisi tamen de quarta parte illius residui nam ipse Ugo habebat unum fratrem et duas sorores et habebant et habere debebant tantum in bonis dicti P. de Bona quemadmodum et ipse Ugo. Item dicebat quod licet actio terrarum supradictarum ad dictum Ugonem spectabat, quod non credebat, quod non tenebatur ei rendere donec monasterio suo pecunia que supradicto P. mutuaverat esset ex integro soluta, cujus pecunie est DCCCCL sol. morl. Ad petitionem vero pascuorum reverendit idem procurator et dixit quod monasterium suum pinguis jus habebat in dictis pascuis quam ipse Ugo ; nam in ipsis habebat medietatem ratione donationis A. B. de Badcava, dictus vero Ugo non habebat in ipsis nisi quartam partem et hoc ratione supradicta et ideo non obstante ipsius conditione monasterium suum poterat mittere animalia in pascuis superius nominatis. Lite vero super premissis legitime contestata partes petierunt de calumpnia jurari ; dicti vero arbitri istud sacramentum recipere ex certa scientia recusarunt et ut finem litibus ponerent ad invicem tractaverunt de pace facienda inter partes et quum tute eam facere [non] poterant absque terrarum ipsarum inspectione, assignaverunt aliam diem ad terras litigiosas demonstrandas. Ad quam diem partes apud Sparciacum comparuerunt prout eis dictum fuerat et per homines antiquos dierum terras litigiosas hostenderunt et limites assignarunt prout hoc eis hostensum fuerat ut asserebant ab antiquo ; facta autem ab utraque parte ostensione, dominus R., abbas Berdonarum pro se et conventu suo et dictus Ugo et W. A., frater suus pro se et suis super sancta evangelia ab ipsis corporaliter tacta juraverunt quod tenerent et bona fide per se et suos servarent judicium seu arbitrium vel voluntatem dictorum arbitrorum et omnia que in compromisso continentur, affirmantes in virtute prestiti sacramenti quod non fecerant nec facient cum scripto vel sine scripto contra voluntatem dictorum arbitrorum quantum ad illa de quibus in ipsos est compromissum nec venient contra illa que in compromisso continentur. Igitur arbitri supradicti lite coram ipsis super premissis legitime contestata positionibus et reverensionibus hinc inde factis et ostensione terrarum facta et renuntiatum demum probationis producendis utraque parte causam terminari postulante, habito super premissis diligenti tractatu, suum arbitrium terminarunt. Dixerunt namque diffiniendo amicabiliter inter partes quod plenissime eis constitit per instrumentum inde confectum quod P. de Bona dederat in pura et mera helemosina C concatas terre ad mensuram auxitanam et C sol. morl. que fratres Berdonarum habeant deinceps, teneant plenissime et possideant sine contradictione dictorum scilicet Ugonis et W. A. et suorum terram infra subscriptos terminos assignatam. Termini sunt isti a vallo quod dividit terram de Labarte et terram que dicitur terra de Bovis Sparciaci et inde terminus per combam que est ante ecclesiam de Labarte et inde descendit directe usque ad combam in qua sunt facta fossata et inde terminus vadit per fossata et per confinia usque ad rivum qui descendit per nemus de Palaha, qui rivus transit inter ecclesiam de Palàà et rivum de Gavera, qui rivus intrat in Sossoo et ascendit terminus usque ad terram Bovis Sparciaci. Totam terram et quidquid ad ipsam spectat et totum illud quod continetur vel deinceps contineri poterit infra terminos superius assignatos, dicti arbitri similiter fratribus Berdonarum assignaverunt et ipsos veros dominos in propriam rem suam fecerunt et constituerunt nullam juris subtilitatem vel ambiguitatem in hoc fratribus Berdonarum prestantes impedimentum. Sub eadem forma dicti arbitri assignaverunt dicto Ugoni et Gillelmo A. fratri suo jam dictis terram de Labarta et terram de Gavera, que terre sunt extra terminos supradictos quos eis assignaverunt exceptis decimis et primiciis que ad jus et proprietatem dicti monasterii spectant ratione ecclesie Sancti Orientii. Verumtamen dixerunt dicti arbitri diffiniendo et arbitrando, quod si dictus Ugo vel Gillelmus A. frater suus vel eorum successores supra dictas terras sibi assignatas vel partem aliquam vice vendere vel impignorare seu alienare voluerint quod denuncient abbati et fratribus Berdonarum et precium quod de ipsis terris vel de parte eorum invenerint bona fide et sine fraude denuncient abbati et fratribus Berdonarum et quod illud precium sine dolo et fraude jure habere possunt, super sancta Dei evangelia ab ipsis corporaliter tacta abbati dicti monasterii hec jurent et si infra mensem post juramentum abbas et fratres Berdonarum vendicionem vel impignerationem seu alienationem pro precio denunciato retinere voluerint, pro eodem precio pre aliis omnibus hominibus et mulieribus hoc habeant et hoc retinendum expectetur abbas et fratres per mensem ab illis qui pro tempore jure terras superius nominatas possidebunt nec alienatione donationis, venditionis, pignorationis seu permutationis dictarum terrarum facta in prejudicium dicti monasterii valeat ullo modo, nisi alienationem ipsi retinere voluerint sicut superius est expressum. Et ne lites occasione terrarum vel possessionum inter partes oriri de cetero valeant ullo modo, dixerunt dicti arbitri diffiniendo quod de cetero dictus Ugo et W. A. et sui aliquo modo non trahant in causam fratres Berdonarum occasione illarum terrarum sive possessionum quas monasterium Berdonarum hodie possidet et tenet nec aliquo modo super hoc eos vexare attemptent. Et ne hoc fiat, dicto Ugoni et W. A. et suis perpetuum silentium ipsi arbitri imposuerunt Berdonensibus penitus ab impetratione eorum et suorum similiter illos absolventes. Item solverunt et mandaverunt dicti arbitri quod domus Berdonarum habeat herbas, folia, pascua, aquas, ligna et omnem espleitam atque opus capanarum suarum et sine omni contradictione et vexatione aliqua dicti Ugonis et W. A. fratris sui et suorum in terris de Labarta et de Palaha et de Bona et de Gavera et de Tesseied. Item dixerunt dicti arbitri diffiniendo, quod illi DCCCCL morl. quos fratres Berdonarum mutuaverant P. de Bona in terris jam dictis prout instrumentis inde confectis continebatur omnino sint quitati et soluti D sol. pro espleita quam habuerunt ratione pigneris in dictis terris. Alii non sint pro augmento terre facto per arbitros ultra C concatas ad mensuram auxitanam, et ultra C soldadas terre de quibus facta fuerat heleemosina per predictum P. de Bona monasterio iam dicto. Item iidem arbitri ut lites omnino sopirentur in virtute prestiti sacramenti partibus mandaverunt ne de cetero occasione terrarum, possessionum instrumenti vel instrumentorum excepto isto si aliquis contra illud venire aliqua pars alteram partem vexet ullo modo nec eam deinceps trahat in causam coram judice ecclesiastico vel civili cum scripto vel sine scripto, per se vel per interpositam personam etiam subrogatam, sed omnes petitiones et querele quas sibi ad invicem usque in hodiernum diem quoquo modo facere poterant, omnino sint sopite et terminate et si aliqua pars contra ea que superius sunt per arbitros diffinita quoquo modo venire attemptaverint vel veniri fecerint, voluerunt arbitri quod ab altera parte cum instrumento isto per alfabetum diviso, possit legitime coram judice ecclesiastico et civili. Et nicholominus dominus comes astaracensis in cujus districtu et dominio sunt terre nominate, habeat liberam potestatem et auctoritatem compellendi partes ut teneant et observent in perpetuum que sunt superius per arbitros diffinita. Et hoc omnia dicti arbitri sub pena in compromisso vallata et in virtute prestiti sacramenti mandaverunt teneri a partibus in perpetuum et observari. Igitur nominatus supradictus R. abbas Berdonarum et ego supradictus Ugo de Rocalaura et ego dictus W. A. frater ejus nos omnes similiter per nos et nostros presentes et futuros dictum voluntarium supradictorum arbitrorum pensata magna utilitate nostra benigniter acceptamus, laudamus, concedimus et confirmamus nullo jure in predictis vel pro predictis nobis et nostris reservato in posterum vel retento nisi illud tamen quod nobis et per ipsos arbitros assignatum. Et ne dictum voluntarium supradictorum arbitrorum valeat infirmari, promittimus bona fide, firma stipulatione quod supradicta singula et universa distributive et in unum collecta specialiter et generaliter per nos et per omnes successores nostros servabimus et numquam cum scripto vel sine scripto, per nos vel per aliquam personam aliquo modo contraveniemus et hoc promittimus sub pena supradicta et in virtute prestiti sacramenti. Insuper nos supradicti fratres Ugo et Gillelmus A. de omnibus supradictis promittimus dicto abbati et fratribus Berdonarum presentibus et futuris bonam et firmam garentiam de omnibus amparatoribus ita ut nemini nomine nostro liceat aliquid horum supradictorum revocare vel infestare, volentes et concedentes super omnia habitatoribus Berdonarum in perpetuum teneri de omni evictione et de expensis factis in causa evictionis pro quibus omnibus complendis, attendendis et observandis obligamus eis omnia jura mobilia et immobilia tacite et expresse et specialiter terram de Labarta et de Gavera et quod ita totum, ut dictum est, bona fide teneamus et teneri faciamus e contra nunquam per nos vel per aliquam veniamus renunciationem, renunciamus scienter et consulte pro omnibus jam dictis omnibus legibus, juribus divinis et humanis rationibus et veteribus constitutionibus et terre et curie consuetudini et cause tocius ignorantie et omnibus auxiliis nobis vel nostris competentibus vel competituris. Et ego supradictus A. B. de Badcava, qui succedo in medietatem bonorum dicti P. de Bona scienter et consulte cedo fratribus Berdonarum omnes actiones reales et personales et omnia alia que ratione predictarum terrarum nec mihi vel meis competunt quoquo modo et promitto bona fide quod nunquam per me vel per interpositam personam veniam ullo modo vel pacto contra que superius sunt scripta, nec volo quod heredes mei contra ea aliquo habeant nomine aliqua de causa actionem. Actum est hoc in festo Sancte Marie Magdalene, anno Domini MCCLIII, regnante Lodovico Francorum rege et B. astaracensi comite, Ispano auxitano archiepiscopo. Hujus rei sunt testes : Deusadjuva et P. de Cortada, sacrista Berdonarum et Oddo Sancti Romani, monachi Berdonarum et frater Sancius, grangiarius Sparciaci et frater Giraldus et frater Galinus et frater R. de Basalaco, conversi Berdonarum et P. Dozil de Auxis et P. de Noer qui manet Tolose et Sancius de Manced et Gebellinus de Marrast et Ugo et A. W. de Maumus et P. de Sancto Marciano et P. de Montealto. Post hoc vero eadem die quo supra domina Gualarda, mater dicti Ugonis et W. A. de Rocalaura et Pelegrina filia dicte domine omnia supradicta singula et universa laudaverunt, concesserunt, ex certa scientia approbaverunt, renunciantes omnibus auxiliis juris sibi competentibus et competituris. Hujus rei sunt testes : Vitalis, nepos capellani de Rocalaura et A. de Boson et W. A. de Maured et Fortanerius de Boson et Dominicus de Laured, Brunus, publicus scriptor, notarius astaracensis qui de mandato dictarum partium presentem cartam per alfabetum divisam scripsit.
CAZAURAN (Jean-Marie), Cartulaire de Berdoues, La Haye, 1905, n°449, p.305-311