Jean, seigneur d’Oisy et de Montmirail, concède à l’abbaye de Vaucelles trente muidées de bois et garantit le libre passage de ses laboureurs et acheteurs de bois.
IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. Ego Johannes, dominus de Oisi et de Montmirail, notum facio tam futuris quam presentibus quod, cum assensu et bona voluntate uxoris mee Helvidis, ecclesie de Valcellis nomine elemosine dedi de nemore meo cum terra et fundo triginta modiatas sicut ex uno latere distinguit calceia gigantis, ex alio latere cultura ipsius ecclesie, corda ejusdem ecclesie mensurandas perpetuo jure in omni pace et libertate possidendas et promisi fide manu data et jurejurando corporaliter prestito quod de omnibus qui manifeste et secundum legem terre aliquam pro predicta terra eis fecerint calumpniam, ipsis perfectam faciam pacem. Contra eos etiam qui eis latenter aliquam molestiam intulerint, eos pro posse meo adjuvabo. Concessi etiam quod laboratores eorum in eadem terra sive lignorum emptores in omni pace esse ire et redire faciam, et si quis eos impedierit, ego eos liberabo. Hoc plevivi et juravi et mecum Alardus de Sauci, Stephanus de Lambres, Engerrannus de Allues, liberi homines mei. Idem etiam fidejussit et juravit Matheus de Wallencort et Balduinus frater ejus qui omnes in testimonium sunt vocati et presentes fuerunt ubi predictam elemosinam per ramum et wasonem posui super majus altare ecclesie de Valcellis. Addidi etiam ut curtile illud quod in Vinci ab Alelmo de Crivecuer acquisierunt teneant, non lege aliorum curtilium, sed perpetuo salvo michi redditu qui inde debetur. Que omnia ut perpetuo firma permaneant, huic scripto annotata sigillorum nostrorum, mei et uxoris mee, appensione, roboravi. Actum anno Domini millesimo centesimo nonagesimo octavo.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes de l'abbaye cistercienne de Vaucelles au XIIe siècle, Turnhout, 2010, n° 160, p. 229