Jean, seigneur d’Honnecourt et de Villers, notifie que sa sœur Adélaïde et le mari de celle-ci, Nicolas d’Haussy, ont donné à l’abbaye de Vaucelles dix muidées du bois Pohart, contre une redevance annuelle de six muids de froment, auxquels s’ajouteront, en faveur d’Alice, sa vie durant, quatre autres muids.
Ego Johannes, dominus de Hunecurt et de Villari, universis presentes litteras visuris, in perpetuum. Notum esse volo quod soror mea Aelidis et vir ejus Nicholaus de Hausi de nemoribus suis decem modiatas ad mensuram corde de Peseres in elemosinam ecclesie de Valcellis contulerunt ita quod totum nemus Pohart primum accipient predicte ecclesie fratres, et quod ibi decem modiatis deerit supplebitur de nemore quod dicitur nemus Sancti Quintini. De hac elemosina retinuerunt predicta Aelidis et Nicholaus vir ejus sibi et heredibus suis censum annuatim persolvendum et vecturis fratrum apud Espehi infra festum Sancti Andree deferendum, sex modiorum frumenti mensure Cameracensis et insuper sorori mee predicte Aelidi quamdiu ipsa vixerit, quatuor modios frumenti predicti fratres superaddent eodem termino et eadem mensura quos post ejus decessum nec vir ejus nec heredes ejus nec aliquis omnium hominum exigere poterit vel clamare. Prefatum autem censum sex modiorum frumenti ita sepedictis fratribus obligaverunt et hoc jus eis in ipso constituerunt quod ipsi vel quicunque post ipsos eum tenuerint nulli ecclesie vel monasterio nisi Valcellensi neque domui ubi communis ducitur vita eum poterunt vendere vel dare vel invadiare vel quocunque modo distrahere. Cum igitur fratres predictum nemus sartare ceperint, ad mensuram sartorum persolvent censum de fructibus eorum id est uno modiato sartato unum modium persolvent et duobus sartatis duos et sic deinceps usque ad decem. Obligati vero Nicholaus et uxor ejus prenominate ecclesie et fratribus debito quingentarum librarum Valencinensis monete quas eis commodaverant ad emendos redditus et ampliandas possessiones suas, constituerunt eis predictum censum sex modiorum et additamentum Aelidis quatuor modiorum, sed et quatuor modios frumenti quos Aelidis de dote sua habet in domo de Revelon, id est quatuordecim modios frumenti ad mensuram Cameracensem, ut singulis annis fratres de Valcellis eos accipiant et ad consilium Nicholai vel uxoris sue infra Pascha triturent, vendant, computent et sibi precium retineant, donec recepta sorte sua, scilicet quingentis libris blancorum, deinceps prefatam pensionem, sicut distinctum est, Nicholao et Aelidi vel heredibus eorum integre persolvant. Quod, si decedente Aelide dotem ejus scilicet quatuor modios de Revelon non acceperint et alios quatuor modios quos ipsi tamen debent viventi sibi sicut dictum est retinuerint, residuos sex modios, censum videlicet prefati nemoris, tamdiu tenebunt donec predicte quingente libre ipsis fratribus fuerint persolute. Hec omnia tractata sunt et facta in camera domus mee in Hunecurt. Quoniam autem prefata possessio erat de patrimonio sororis mee Aelidis uxoris Nicholai et ad dominium meum lege feodali pertinebat, affuerunt predictis conventionibus uxor mea Lucia, uxor Nicholai Aelidis soror mea, filia sororis mee Hawidis jam quatuordecim et amplius annorum, que omnes, piam adhibentes voluntatem, eas suis assensibus confirmaverunt sub hac forma. Accepta cyroteca Gilionis sacerdotis parrochialis de Hunecurt per ipsam, manibus appositis, Nicholaus et uxor ejus Aelidis et filia Aelidis Hawidis et manus meas et uxoris mee Lucie predictam possessionem cum adjunctis conventionibus dederunt et werpiverunt. Nos autem, ego Johannes et uxor mea Lucia, per eandem cyrotecam, manibus simul appositis, eam dedimus ecclesie de Valcellis in manu domni Godescalci abbatis perpetuo possidendam et quod in ea lege feodali juris habuimus, ecclesie predicte plene remisimus. Affuerunt de fratribus Valcellensibus domnus Godescalcus abbas, Robertus prior, Ludovicus cellararius, Bernardus magister conversorum, Gobertus, Sigerus magister grangie de Valcellis, Willelmus magister de Peseres. Affuit et in testimonium et confirmationem vocatus est Gilio sacerdos parrochialis de Hunecurt. Affuerunt etiam et in testimonium sunt advocati homines nostri pares Nicholai et uxoris ejus, Weninus Huelotus de Bantoes, Walterus de Roisest, Johannes de Canteraine, Walterus de Fossa. Affuerunt quoque Willelmus de Hausi pater predicti Nicholai et Adam frater ejus et Robertus de Fossa, homines liberi, anno Domini millesimo centesimo nonagesimo septimo, mense julio.
TOCK (Benoît-Michel), Les chartes de l'abbaye cistercienne de Vaucelles au XIIe siècle, Turnhout, 2010, n° 153, p. 221-222