Concession d'un terrain pour construire une maison, rue des Bains.
A. Beate Marie Trecensis humilis abbatissa totusque conventus, omnibus... innotescat quod nos, ad preces amicorum nostrorum qui nos super hoc attencius rogaverunt, pensata que utilitate ecclesie nostre, donavimus dilecte nostre Emeline de Monasterio in Insula prope Barrum super Albam plateam nostram sitam in vico Balneorum, juxta grangiam Guidonis Concergii, ut ipsa Emelina ibidem ad utilitatem suam construere domum possit. Quam quidem domum, eadem E. possidebit quandiu vixerit et habebit; ita tamen quod dicta E. decem solidos Pruviniensium, annis singulis, ad festum Sancti Remigii, nobis reddet. Sciendum etiam quod de medietate edificii, quod prefata E. posuerit in dicta platea nostra poterit licite, in extrema voluntate sua vel quandoque sibi placuerit, suam facere penitus voluntatem; et alia medietas cum dicta platea nostra nostre ecclesie libere remanebit. Nos autem promissimus eidem E. quod dictam plateam ab omni censu et coustuma liberam garantirabimus bona fide...
Actum anno Domini M° CCº XXX° secundo, mense februario.
LALORE, Documents sur l'abbaye de Notre-Dame-aux-Nonnains de Troyes, 1147-1590, dans Mémoires de la société académique de l'Aube, 3e ser., 11 (1874), n° 151, p. 100.