« chartae-galliae-7009 »


Description

  •  
    Nicolas 4 pape

  •  
    Strasbourg (abbaye Saint-Etienne)

  •  
    1288/10/31


  •  
    Strasbourg

  •  
    bulle

  •  
    non suspecté

  •  
    Nicolaus episcopus servus servorum dei dilectis in Christo filiabus.. abbatisse et conventui monasterii sancti Stephani Argentinensis ordinis sancti Augustini salutem et apostolicam benedictionem. devotionis vestre precibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus, ut, cum generale terre fuerit interdictum, liceat vobis clausis januis, non pulsatis campanis, excommunicatis et interdictis exclusis, divina officia audire et per capellanum proprium facere celebrari, dummodo vos aut idem capellanus causam non dederitis interdicto nec id vobis contingat specialiter interdici. nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. datum Rome apud sanctam Mariam majorem 2 kalendas novembris pontificatus nostri anno primo.

  •  
    WIEGAND (Wilhelm), Urkundenbuch der Stadt Strassburg, 2 ; Politische Urkunden von 1266 bis 1332, Strasbourg, 1886, n° 153, p. 109.

  •  
    original

  •  
    Strasbourg, AD Bas-Rhin, H fasc. 2622

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae