Gilo maire de la commune de Provins, Thinocius prêtre de Provins
Provins (commanderie du Temple)
1242/11
Sens
charte
non suspecté
Super hoc quod discordia vertebatur inter fratres milicie Templi, ex una parte, et Girardum Alemannum, ex altera, super divisione terre domus furni dictorum fratrum qui dicitur ad Cathenam, apud Pruvinum, et terre que fuit Michaelis Ertaldi, in qua sedet domus dicti Girardi.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Gilo dictus Hurez, major communie Pruvini, et Thinochius, prepositus Pruvinensis, salutem in Domino. Noverint universi quod, cum [que]dam discordia verteretur inter fratres milicie Templi, ex una parte, et Girardum Alemannum, ex altera, super divisione terre domus furni dictorum fratrum qui dicitur ad Cathenam, apud Pruvinum, et terre que fuit Michaelis Ertaldi, in qua sede[t] domus dicti Girardi, juxta domum dicti furni, tandem, mediantibus bonis viris, de voluntate et assensu dictarum partium, discordia predicta pacificata fuit, sicut predicti fratres et dictus Girardus, in presentia nostra constituti, recognoverunt, et coram me et Thinochio, preposito predicto, pacificatum fuit in hunc modum: Quod dicti fratres totam terram usque ad solivam domus dicti Girardi quiete et pacifice possidebunt in perpetuum, et ibidem domum suam dicti fratres alte et directe absque impedimento domus dicti Girardi potuerunt edificare. Hoc tamen tenore adjuncto quod, stillicidium vel gutteriam inter domum furni dictorum fratrum et domum dicti Girardi apponendam, domus dicti Girardi pro se et pro domo furni dictorum fratrum in perpetuum portabit. Ita tamen quod dicti fratres et dictus Girardus sive successores ipsius predictam gouteriam quilibet per medium, quocienscumque necesse fuerit, ement, apponent et reparabunt. Has autem conventiones omnes prescriptas promiserunt dictus Girardus et Ysabellis, uxor ejus, per fides suas in manus nostras corporaliter prestitas, se firmiter observare, nec per se nec per alios de cetero contra ire. Ut autem quod in presenti cartula scriptum est ratum et firmum permaneat in perpetuum, ad petitionem dictorum Girardi et Ysabellis, uxoris ejus, presentes litteras sigillis nostris munitas dictis fratribus concessimus ad habendum. Actum anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo secundo, mense novembris.
CARRIERE (Victor), Histoire et cartulaire des templiers de Provins, Paris, 1919, n°LXI