« chartae-galliae-4989 »


Description

  •  
    Foulques doyen de Notre-Dame du Val de Provins

  •  
    Provins (commanderie du Temple)

  •  
    1232/12


  •  
    Sens

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Super hoc quod Stephanus, domicellus, et Ysabellis, ejus uxor, de Chacunnin, dederunt in elemosinam fratribus militie Templi terciam partem domus, que fuit defu[n]cti Theobaldi lo Concierge de Pruvino.

  •  
    Omnibus presentes litteras inspecturis, Fulcherus, decanus ecclesie Beate Marie in Valle Pruvini, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, in presentia nostra constituti, Stephanus de Chauconin, domicellus, et Ysabellis, uxor ejus, recognoverunt se dedisse in elemosinam fratribus militie Templi Pruvini terciam partem domus, que fuit defuncti Theobaldi lo Concierge, site juxta aulam domini comitis Campanie apud Pruvinum, cum tercia parte camerarum et porprisii, et terciam partem vinearum dicti Theobaldi sitarum ante pressorium fratrum milicie Templi, et terciam partem loge. Promittentes, fide media, quod in dicta elemosina nec per se nec per alium aliquid de cetero reclamabunt. Promiserunt etiam dictam elemosinam dictis fratribus bona fide garantire. Actum anno Domini Mº CCº XXXº secundo, mense decembri.

  •  
    CARRIERE (Victor), Histoire et cartulaire des templiers de Provins, Paris, 1919, n°XLIV

  •  
    cartulaire

  •  
    Paris, Arch. Nat., S 5162B

  •  
    2818

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae