L’official de Tournai condamne Thierry de Beveren à restituer au domaine de l’abbaye de Saint-Bertin certaines personnes qu’il retenait en servitude.
Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint, officialis domini Tornacensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod, cum abbas et conventus Sancti Bertini quosdam homines qui a Bela de Loybsvelde descenderant, quos nobilis vir Theodericus de Beverne ut servos detinebat, coram nobis, auctoritate domini Tornacensis, ab ipso peterent, asserentes eosdem homines ad dominium monasterii Sancti Bertini pertinere, prefatus Theodericus respondit homines illos sui juris esse et se quadraginta annis et amplius eosdem ut servos et ancillas pacifice possedisse. Lite igitur coram nobis contestata, receptis testibus utriusque partis et attestationibus diligenter inspectis et publicatis, de cause meritis per depositiones ipsorum sufficienter instructi, habito prudentum consilio et juris ordine per omnia conservato, sepedictum Theodericum militem per diffinitivam sententiam condempnamus ut prefatos homines et ancillas monasterio restituat antedicto; ipsi Theoderico super hoc perpetuum silentium imponendo. Et ne alicui liceat hoc factum nostrum de cetero attemptare, presentem paginam scribi fecimus in testimonium et sigilli nostri munimine roborari. Actum Tornaci, anno Domini Mº.CCº sexto decimo, mense maio.
HAIGNERE (Daniel), Les chartes de Saint-Bertin, t. 1, Saint-Omer, 1886, n° 541.