SARRA, abbesse de Blandecques, notifie l’échange fait entre sa communauté et l’abbaye de Saint-Bertin, d’une masure à Arques, contre une terre, dite de Saint-Folquin, à Blandecques.
Sarra, miseratione divina, ecclesie Sancte Columbe de Blendeca ministra humilis, totusque conventus, universis etc. Noverint tam moderni quam posteri quod, cum Boidinus, quondam capellanus et nostre domus fundator, quandam mansuram in dominio abbatis Sancti Bertini apud Arkes jacentem nobis titulo elemosine reliquisset, tandem inter nos et dominum Johannem, abbatem et conventum ecclesie Sancti Bertini hoc modo convenit quod nos.... eidem ecclesie dictam mansuram... jure hereditario concessimus possidendam; prefati quoque abbas et conventus terram Sancti Folquini quam Walterus vavasor tenet censualem in parrochia nostra de Blendeca jacentem... nobis in cambium prefate mansure jure hereditario perpetuo possidendam... concesserunt... Signum Hugonis. Cristiani. et Ade. capellanorum et fratrum nostrorum. S. Gisonis. Alberti. Gunfridi. Hermari et aliorum fratrum nostrorum. Actum apud Blendeka, anno Domini millesimo ducentesimo decimo, mense januario.
HAIGNERE (Daniel), Les chartes de Saint-Bertin, t. 1, Saint-Omer, 1886, n° 512.