Le même prélat confirme la donation de l’église de Chilham, faite à l’abbaye de Saint-Bertin par Hugues de Douvres, ci-dessus nº 215.
Theobaldus, Dei gratia, Cantuariensis archiepiscopus, Anglorum primas et Apostolice sedis legatus, omnibus sancte matris Ecclesie fidelibus, salutem. Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod Hugo, filius Fulberti, dedit et concessit ecclesiam de Chilleham cum omnibus ad eam pertinentibus per manum nostram monasterio sancti Bertini in perpetuam elemosinam. Nos quoque jamdictam ecclesiam, eis ab advocato et domino fundi datam et concessam nobis coram, auctoritate qua fungimur et presentis scripti pagina communimus: ita tamen quod quicumque de cetero predictam possidebit ecclesiam, nomine ecclesie beati Bertini et monachorum eam possidebit [et annuam persolvet abbati et monachis pensionem]. Hujus donationis testes sunt: Silvester abbas sancti Augustini. Willelmus prior sancti Augustini. Philippus cancellarius. Johannes de Sar[isberia]. Hugo de Raculf. Helias de Chilleham. Sigerus monachus de Favresham. et multi alii. Valete.
HAIGNERE (Daniel), Les chartes de Saint-Bertin, t. 1, Saint-Omer, 1886, n° 219.