LETTRE DE JEAN-SANS-TERRE A FERRAND, COMTE DE FLANDRE ET DE HAINAUT
Rex, dilecto amico suo F[errando], comiti Flandriæ et Hannoniæ, salutem. Suscepimus literas vestras quas nobis per Baldewinum de Newport militem misistis, et illas vobis remittimus, ut videatis mandatum nostrum, et si prius ad nos misissetis, majorem succursum ad vos misissemus. Mittimus autem ad vos fideles nostros, dilectum fratrem nostrum W[illelmun], comitem Sar[esbire], R[enaldum] comitem Bonon[ie], Hugonem de Boves Henricum filium comitis, et Brien de Insula, mandantes quod fidem habeatis eis super iis quæ vobis dicent ex nostra parte de negotio nostro et vestro, quia ratum habebimus quicquid vobiscum facerint ad commodum utriusque nostrum. Et si forte omnes ad vos non pervenerint, nihilominus tribus vel quatuor eorum credatis de eodem. Et in hujus rei testimonium has literas nostras patentes vobis mittimus. Testibus domino H[enrico] Dublin archiepiscopo, P[etro] de Winton episcopo, R. Waterford episcopo G[alfrido] filio Petri, comite Essex, justitiaro nostro, comite W[illelmo] Mareschallo, Wil[lelmo] comite Warennæ, Will[elmo] comite de Ferrariis, S[ahero] comite Winton, R[ichardo] comite de Clara, Wil[lelmo] comite Arundell, H[enrico] comite Hereford Roberto de Ros. Apud Templum de Ewell, XXV die Maii, anno [regni nostri] decimo quinto.
MALO (H.), un grand feudataire: Renaud de Dammartin et la coalition de Bouvines, Paris, 1898, n°XCV
édition
Hardy, rotuli litterarum patentium in tur Londinensi asservati, 99