« chartae-galliae-4000 »


Description

  •  
    Roger doyen, le chapitre cathédral d'Amiens

  •  
    Compiègne (chapitre Saint-Corneille)

  •  
    1101


  •  
    Soissons

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Roger doyen, et chapitre cathédral d'Amiens notifient qu'Aleaume d'Amiens a cédé les droits qu'il percevait à Vignacourt

  •  
    Frater Rogerius, decanus, clerusque Ambianensis, sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris, salutem et bonam pacem. Quoniam gesta mortalium oblivioni tradit successio temporum, memorie tradere volumus tam presentium quam futurorum pactum quoddam, quod in presentia multorum proborum ac nostra constat esse definitum. Adelelmus Ambianensis filiique ejus simulque ejus familia villam sancte Compendiensis ecclesie, que Andicerum dicitur, injuste depredati fuerant, et homines familie ecclesie ipsius incarceraverant. Quapropter ab archiepiscopo Remensi ecclesiaque Compendiensi et nostra excommunicati fuerant. Unde conterriti et pecunia ducti, quia ea que predicte ecclesie injuste abstulerant omnino reddere non potuerant, traversum omnium rerum proprietatis predicte ecclesie, quod Vinacurt eis persolvere solebat, ipse pater Adelelmus filiique ejus et conjux ipsi ecclesie habendum perpetuo concesserunt; nec non, annuentibus eisdem, quartam partem traversi Longe-Aque Thomas filiusque ejus Herbertus pro emendatione predicti forisfacti ipsi ecclesie perpetuo induxerunt. Preterea pepigerunt sacramentoque fidei sue se obligaverunt, quod si quippiam adversus eandem ecclesiam de cetero deliquissent, infra dies octo, si conventi ab ipsa ecclesia fuerint, se penitus emendaturos; scienter vero adversus ipsam ecclesiam deinceps forisfacturos nihil, sub simili sacramento confirmaverunt. Hoc quoque sancitum est anno millesimo centesimo primo Incarnationis Dominice, sub testimonio Rogeri decani, Ambianensisque cleri, Rogeri cantoris, Anscheri sacerdotis, Clari et Hagenonis diaconorum; Willermi quoque et Geroldi subdiaconorum; laicorumvero Rotberti militis thesaurarii, et Bernardi de sancto Maxentio, et Thome de Luiliaco, multorumque aliorum. Cui assertioni interfuerunt canonici sancte Compendiensis ecclesie, Geraldus prepositus, Hildierus, Nivelo. Hoc quoque diffinito, rogatu ipsius Adelelmi filiorumque et uxoris illus, decanus clerusque Ambianensis ecclesie violatores hujus concessionis vinculo excommunicationis percusserunt sigilloque ejusdem ecclesie hanc cartam signaverunt.

  •  
    MOREL (Emile), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Corneille de Compiègne, t. 1, Montdidier, 1904, n° 25, p. 56-57

  •  
    cartulaire

  •  
    Paris, Arch. nat. LL 1623

  •  
    1261

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae