Accord entre Mathieu 3, comte de Beaumont, et l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, touchant une redevance de blé à Belle-Eglise.
Ego Petrus, Dei gratia Beati Martini de Pontisara abbas, totusque ejusdem loci conventus. Notum facimus universis presentibus pariter et futuris, quod discordia erat inter nos et Matheum comitem Bellimontis, super duobus modiis bladi, quos reclamabamus in molendino de Beleglisa. Ipse autem eos non deberi nobis dicebat. Tandem, habito consilio prudentum virorum, in hunc modum pacis convenimus:
Nos, quicquid juris et redditus habebamus in decima de Parcenc et dimidium modium bladi, quem annuatim in granchia Beleglise de elemosina Philippi, fratris sui, percipiebamus, ei et heredibus suis in perpetuum concessimus. Predictus vero comes, pro sopiendis inter nos et ipsum omnibus querelis, de voluntate et assensu uxoris sue, Elienor, filie comitis Suessionis, concessit nobis tres modios bladi hiemalis annuatim percipiendos, jure hereditario inconcusse et in perpetuum possidendos: Unum videlicet in granchia sua de Campaniis, reddendum in festo Sancti Remigii, reliquos vero duos, in molendino de Beleglisa, reddendos inter festum Sancti Andree et Natale Domini, tale bladum quale lucrabitur, in nullo prorsus pejus effectum. Si forte molendinum de Beleglisa quocumque modo ad hoc redactum fuerit quod ad percipiendum prefatum bladum non sufficiat, in molendino suo de Boornel percipietur. Molendinarius vero nobis fidem faciet quod bladum nobis reddendum, nec per se, nec per alium pejorabit.
Quod ut ratum et inconvulsum permaneat, presentem paginam communi assensu, auctoritate sigillorum nostrorum muniri fecimus. Astantibus istis quorum nomina hic subnotata sunt:
Stephanus, prior ecclesie Beati Martini de Pontisara; Gaufridus Deliescort; Nicholaus, decanus de Sancto Martino; Erardus, capellanus comitis; Radulphus de Puisex; Theobaldus de Ranqueroliis; Varinus, prepositus.
Actum anno incarnationis dominice M.º C.º nonagesimo nono
DOUET D'ARCQ (L.), Recherches historiques et critiques sur les anciens comtes de Beaumont-sur-Oise du XIe au XIIIe siècle, Amiens, 1855 (Mémoires de la société des antiquaires de Picardie; Documents inédits concernant la province, 4), n° 27, p. 28-29