Drogon prévôt, Raoul doyen, Thomas chantre, tout le chapitre de Reims
Braux (chapitre)
1177
Reims
charte
non suspecté
SENTENCE ARBITRALE RENDUE PAR LE DOYEN ET LE CHAPITRE DE REIMS ENTRE LE CHAPITRE DE BRAUX ET LE PRÉVÔT DE CETTE VILLE
Droco, prepositus, Radulphus, decanus, Thomas, cantor, ceterique Remensis ecclesie fratres, tam futuris quam presentibus in perpetuum ac futurorum noticiam volumus pervenire quod, sopitis anteactis querelis que inter Braquensem ecclesiam et ejusdem loci prepositum jamdiu facte fuerant accitate, querelas alias super quibusdam que idem prepositus ad preposituram suam dicebat pertinere, ecclesia vero ad jus suum spectare proponebat, subnotata compositione utriusque partis assensu sopire studimus: omnes redditus et quicquid habet predicta ecclesia apud villam que dicitur Warc in omnibus commodis, ecclesia quiete possidebit, hoc excepto duntaxat quod huic preposito J., non alii, canonici Braquenses medietatem totius annone predictorum reddituum, tempore vite sue possidendum, liberam indulserunt; ecclesia magistrum eliget et eum presentabit preposito Braquensi ad regimen scolarum de Maceriis; prepositus vero sine aliqua contradictione, eumdem recipiet, et ei predictarum scolarum prestabit investituram. Si quis autem proventus ex eisdem perceptus fuerit, scolis, predicto preposito J., et non alii fratres Braquenses ejus medietatem indulserunt. De forismaritationibus, de infractura banni, et de mortua manu habebit ecclesia duas portiones, prepositus tertiam. Omnium placitorum, de quibus clamor ad prepositum venerit, proventus usque ad duos solidos prepositi erunt. Tailliarum, coustuum, elemosinarum, et omnium aliorum proventus preposito sicut canonico et aliis canonicis equaliter distribuentur. Si autem super predictis querelis inter ecclesiam Braquensem [et] prepositum lis orta fuerit, ad capitulum Remense refferetur, illius auctoritate decidenda. Ut autem hujus compositionis tenor inviolabilis perseveret, ipsam probabilium virorum atestatione sigilli etiam nostri impressione necessarissime duximus commemorari. Signum Galterii; S. Gregorii; S. Laurenti, presbyterorum. S. Stephani; S. Nicolay; S. Milonis, diaconorum. S. Hugonis; S. Gervasii; S. Fulconis, subdiaconorum. - Actum anno Verbi Incarnati millesimo centesimo, LXXº VIIº, archiepiscopatus domini Willelmi anno primo.
SAIGE (Gustave) et LACAILLE (Henri), Trésor des chartes du comté de Rethel, t. 1, Monaco, 1902, n° 9, p. 19-20