« chartae-galliae-3201 »


Description

  •  
    Aude fille de Baudouin de Fauconpré

  •  
    Ourscamp (abbaye)

  •  
    1230/03


  •  
    Noyon

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    DE QUINQUE SEXTARIATIS TERRE ET DIMIDIA PRO QUA DEBENTUR SEX DENARII CENSUS APUD ROUPI

  •  
    Ego Auda, filia Balduini de Faucompre, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod Gerardus de Dalon, homo meus, vendidit in perpetuum Blavoni Froumentin, burgensi de Sancto Quintino, et Widele ejus uxori per me et coram hominibus meis et paribus ipsius G..... quinque sextariatas et dimidiam terre site in territorio de Savi in valle in Pumeri, In duobus campis, in uno scilicet campo quatuor sextariatas vel circiter, et alio campo tres mencoldatas vel circiter. Predictam vero terram tenebat G.... predictus de me in feodum de exersitu et chevacheia. Et ego sicut domina laudavi et concessi istam venditionem et quitavi penitus prefactum G.... de meo predicto servitio. Preterea quitavi predictos Blavonem, uxorem ejus et eorum heredes de predicto servitio pro sex denariis parisiensibus annui census reddendis singulis annis ad festum beati Remigii apud Roupi. Et si predicti sex denarii non solverentur ad dictum terminum, ego facerem capere in terra predicta, si vellem, pro cessu meo, nec legem sive forisfactum possem capere ab ipsis. Et si predicti Blavo vel ejus uxor vel eorum heredes vellent vendere terram predictam, ego et heredes mei tenemur concedere illam venditionem receptis ex parte nostra XII denariis ab emptore pro nostro jure, et emptor redderet michi vel heredibus meis annuatim prefactum censum, sicut dictum est. Ego vero sicut domina et heredes mei tenemur garandizare predictos B..., ejus uxorem et eorum heredes adversus omnes qui juri et legi vellent comparere. Quod ut ratum sit et firmum, presens scriptum sigilli mei munimine confirmavi. Maria vero mater mea vidua spontanea voluntate sua renunciavit omni juri, si quod jus habebat in terra predicta ratione dotalicii vel aliqua ratione alia, et litteris istis in hujus rei testimonium sigillum suum apposuit. Omnia vero predicta facta sunt fide prestita corporaliter. Actum anno gratie Mº CCº XXX, mense marcio.

  •  
    PEIGNE-DELACOURT, Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame d'Ourscamp, de l'ordre de Cîteaux, fondée en 1129 au diocèse de Noyon, Amiens, 1865 (Mémoires de la société des antiquaires de Picardie. Documents inédits concernant la province, 6), n° 892, p. 538

  •  
    cartulaire

  •  
    Beauvais, AD Oise, H 4079

  •  
    on

  •  
    3943

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae