DE SEX MINIS TERRE PETRI DE FAIEL APUD MONTMARTIN ET DE DOMINIO QUOD IBI HABEBAT ODO DARIDEL.
Ego Richardus, decanus de Bienvilla, notum facio omnibus hec visuris in perpetuum quod Petrus de Faiel et Biatrix uxor ejus vendiderunt fratribus Ursicampi sex minas terre arabilis site apud Montmartin, que dicitur de monasterio sancti Medardi, videlicet singulas minas precio quinquaginta solidorum parisiensis monete. Hanc terram reddiderunt in manu Odonis Daridel de cujus dominio terra erat, et ipse Odo per manum fratris Stephani ecclesiam Ursicampi investivit tam de terra quam de dominio quod in ea habebat. Testes Matheus de Faiel et Petrus filius Gervasii de Remin, milites, et Johannes de Franseriis, frater dicte Beatricis, et frater Petrus Gambars, conversus Ursicampi. Porro memorata Biatrix de cujus hereditate terra illa pervenerat, coram me recognovit quod necessitate inducta sponte et sine ulla mariti coactione hanc faciebat venditionem, fidemque interposuit quod in ea nichil in posterum reclamaret. Ipse etiam Petrus de ferenda warandisia contra omnes qui ad justitiam et legem venire voluerint, fidem dedit, filia quoque eorumdem Elizabeth hec eadem concessit. Cum ergo hec venditio rationabiliter gesta et coram me recognita sit, paginam istam inde conscriptam sigillo meo munire curavi in robur et testimonium veritatis. Actum anno Domini Mº CCº nono decimo.
PEIGNE-DELACOURT, Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame d'Ourscamp, de l'ordre de Cîteaux, fondée en 1129 au diocèse de Noyon, Amiens, 1865 (Mémoires de la société des antiquaires de Picardie. Documents inédits concernant la province, 6), n° 792, p. 480