Ego Guido de Erblencourt notum facio omnibus hec visuris in perpetuum quod redditum illum quem fratres Ursicampi hactenus accipiebant apud Chaine tam in avena quam in caponibus, de voluntate et constitutione mea a modo percipient apud Primprez, sicut in carta mea continetur, de nemore etiam quod Tenchunneus dicitur, quod dictis fratribus vendidi, statu i firmiter observandum ut si dampuum aliquod incurrerint, eis plena restitutio fiat. Si vero dicti fratres cum domino Ingerranno composuerint, similiter eorum provideatur indempnitati, et si nemus amiserint, vel pretium quod inde recepi vel tantum valens eis apud Primp rez restituatur. Que ut rata permaneant, litteras istas meo roboravi sigillo in testimonium et munimen. Actum anno Domini, Mº CCº XVIII mense julio.
PEIGNE-DELACOURT, Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame d'Ourscamp, de l'ordre de Cîteaux, fondée en 1129 au diocèse de Noyon, Amiens, 1865 (Mémoires de la société des antiquaires de Picardie. Documents inédits concernant la province, 6), n° 692, p. 425-426