Le pape Adrien IV confirme l'Église d'Arras dans ses autels, églises, possessions et revenus.
Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Clarebaldo preposito, Nicholao decano ceterisque canonicis Atrebatensis ecclesie, tam presentibus quam futuris, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere etc… Eapropter etc… In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis :
Altare de Bailoes et de Borich, sicut Robertus prepositus tenuisse dinoscitur ; altare de Herbusterna ; altare de Roveroio ; altare de Servin in Gauharia ; altare de Nigella juxta Vermellam, salvo jure episcopi et ministrorum ejus.
Unum modum vini carioris quem annuatim custos debet vobis in Nativitate beate Marie de redditibus principalis altaris et duas partes oblationum omnium que fiunt infra ecclesiam et atrium Beate Marie in Assumptione et Nativitate ejusdem Virginis ab hora nona in vigilia usque ad eandem horam sequentis diei, exceptis candelis et cera ; et duas refectiones, alteram in Populus Syon, alteram in Purificatione sancte Marie de eodem altari et omnia opponderata per circuitum anni in ecclesia Beate Marie adlata vel oblata et oblationes duarum missarum in nocte Natalis Domini et oblationes crucis in Parasceve et sepulchri in vigilia Pasche, in ecclesia Beate Marie.
Parrochiam quoque Sancte Marie cum tota decima et aliis que sunt de jure ejusdem parrochie, liberam ab omni redditu episcopi et ministrorum ejus, preter candelas in Purificatione beate Marie et in die commemorationis fidelium defunctorum et per totum annum ad manum parrochialis presbiteri oblatas, que omnes de jure custodis sunt, exceptis candelis familiarium missarum, que vestre sunt.
Ecclesiam vero Beati Nicholai de Mellens cum terra arabili et tota decima parrochie et aliis que sunt de jure ejusdem ecclesie in eadem, qua ejus matris ecclesia libertate, et sicut in nocte Nativitatis Domini due oblationes et oblatio crucis in Parasceve de communitate vestra sunt in ecclesia Beate Marie ; ita et in eadem ecclesia de Mellens. Curtilia quoque sive hostagia vestra, infra predictas parrochias jacentia, et totam decimam Dominicecurtis et terram arabilem pertinentem ad decimam, et terram arabilem Gode, in confinio Dominicecurtis et Squiriaci sitam, et terram Fulberti, que est inter Dominicamcurtem et novam villam Ermenfridi, unde solent haberi xii. denarios et duos mansos sive curtilia in nova villa ejusdem Ermenfridi, que data sunt pro anima Petri prepositi et domum Ernulfi Calchenim in Strata.
Cambam Vicedomine super pontem Tenardi sitam et cambam Tenardi predicte cambe obpositam, et cambam Ernaldi Walurde sitam sub Crientione. Terram datam pro anima Ogive, matris Alelmi de Foro, in introitu minoris fori, prope Sanctum Gaugericum.
Refectionem unam de prepositura persolvendam die qua cantatur Gaudete in Domino, similem supradictis refectionibus. Medietatem molendini de Becherel cum justicia tota ejusdem molendini. Decimam vinee episcopi.
Ecclesias etiam Sancti Salvatoris, Sancti Gaugerici, Sancti Auberti, Sancti Stephani, Sancti Vincentii, tam infra muros quam in suburbio sitas, Sancti Albini de Maresc cum tota decima parrochie de Ansein, cum tota decima ville de Juvenci in Gauharia, liberas ab omni redditu episcopi et ministrorum ejus, cum terris et decimis aliisve possessionibus ad predictas ecclesias vel ad vos pertinentibus et id juris quod in ecclesia Beate Crucis vel in novo burgo obtinetis, secundum privilegia venerande memorie Paschalis pape, predecessoris nostri, et Lamberti, bone memorie, ecclesie vestre episcopi. Et hostagia infra muros, vel extra, in suburbio ad vos pertinentia.
Altare quoque de Belraim et terram arabilem altaris et curtilia cum tota decima ville. Altare de Tilloi cum decimis et terra censuali ejusdem altaris que vocatur terra Gotranni. Altare de Wanchetin cum decimis et terra arabili et curtilibus altaris. Altare de Buella cum Hamelincurte et tota decima utriusque parrochie aliisque possessionibus illarum ecclesiarum et terram quandam censualem infra Hamelaincurtem, unde solent haberi annuatim vi. sestarii frumenti. Altare de Montenoiscurt cum altari de Guvia et omnibus que de jure utriusque altaris sunt ; curtile unum infra Guviam, quod Hugo de Guvia vobis dedit.
Altare de Rokelincurt cum altari de Squiriaco et tota decima Squiriaci et omnibus que ad jus utriusque pertinent. Altare de Berla cum altari de Moncello et omnibus possessionibus eorundem. Altare de Galchin cum altari de Cauhescurt et omnibus que de jure utriusque sunt ; ecclesias predictas liberas ab omni redditu episcopi et ministrorum ejus, sicut in scripto episcopi vestri continetur, concedimus, datis quotannis pro singulis earum tribus solidis, videlicet : pro Bealraim tribus, pro Tolloi tribus, pro Wanchetin tribus, pro Buella et Hamelaincurt tribus, pro Montenoiscurt et Guvia tribus, pro Rochelaincurt et Squiri tribus, pro Berla et Muncello tribus, pro Galcis et Cavescurt tribus.
Ecclesiam Galgiaci, cum appenditiis suis Giroldivilla et Berlaicurte et jure tam matricis quam appenditiorum liberam, datis dumtaxat duobus solidis annuatim pro obsonio matris et appenditiorum.
Ecclesiam quoque Fresinicurtis cum tota decima ville, et ecclesiam de Strees, in omnibus liberas pro xii. denariis annuatim ; alodia de Strees et de Henincurt.
Preterea confirmamus vobis ecclesias debentes jus episcopi et ministrorum ejus, Ligescurtis cum Bethlaincurt, quod liberum est.
Ecclesias Horech, Geldulficurtis, Scultis, Croisillis, Sancti Leodegarii, cum Luvennies ; Fontanis, Bohercurtis, cum hostagio quodam x. denariorum et iii. caponum ; Aisseri, Aeste, Dulci, Aigni, Basseus cum tota decima ville Symoniscurtis, cum Bellomanso, Ablain cum Succes, quod liberum est. Davillicurtis cum tota decima ; medietatem ecclesie de Anesin Heddonis ; ecclesiam etiam Nigelle cum appenditiis suis de Avennis Rispelli ; Noeleta, et terram censualem apud Noelettam, et alia omnia que de jure omnium supradictarum ecclesiarum sunt, vel que ad vos infra limites earum pertinent.
Ecclesias etiam de Piz, Curceletes et Nue, et medietatem de Keri, scilicet censum trium marcharum et dimidium, quas debet ecclesia Blandiaci annuatim, cum omnibus possessionibus earum ecclesiarum.
Ecclesiam de Cultura quam de manu laica liberastis. Villas Squiriacum totum, infra villam et extra, liberum preter gavalum comitis et districtum extra curtilia. Et Brai cum toto territorio suo et aqua et decima vii. camporum, trium scilicet culturarum Beate Marie et duarum Eustachii de Squaviis et Sartelli Exactoris, et cujusdam campi inter Mareolum et Brai, liberum ab omni potestate mundana, preter quod v. solidos advocature dat quotannis Albiniacensi domino.
Et Muncellum cum toto territorio suo preter quod ad scolasticum pertinet, liberum ab omni potestate mundana, excepto quod annuatim debet unam marcam advocature Albiniacensi domino.
Et Fresinicurtem cum toto territorio suo liberam ab omni seculari potestate, excepto quod xxx. solidi de beneficio Beate Marie heredi Helgoti de Husdein quotannis persolvuntur.
Et Davillicurtem cum toto territorio suo, liberam similiter preter quod annuatim dimidiam marcam advocature dat domino Bitunie.
Et Aesch cum toto territorio suo et districto et tota decima et molendino liberum preter gavalum comitis apud Famplus, alodium Bonevite et aliud Fredesendis.
Et totam villam Budelle, intus et extra, preter gavalum comitis et que ad jus advocati pertinent, et de Batseus cum toto territorio suo et justicia vel districto intus et extra, preter quod quartam partem, exceptis decimis et terragiis veteribus et his que ad prepositi jus vel majoris pertinent, predecessores vestri concesserunt Rogero de Bellomanso et heredi ejus, hac conditione quod villam, cambas, molendinum restauraret et terras male distractas et injuste obsessas et terragia novarum terrarum ad utilitatem canonicorum revocaret et v. solidos advocature quos in Batseus accipiebat, dimitteret, et hominium preposito ecclesie vestre faceret.
Et terram de Tresenes, sicut ab antiquo a vobis possessa est, et terram de Noum, quam sub censu dimidie marce infra Natale Domini annuatim persolvende tenet ecclesia Blandiaci.
Et terras sive curtilia Vez et terras Frigidevallis, unde ecclesia de Husdein dat annuatim dimidiam marcam infra synodum ; et terram de Butimunt, et allodia de Nue, et curtilia in Bursa et unum in Hersin, et terram apud Burs. Et apud Vermellam terram arabilem, cum curtilibus apud Aviuns ; terram cum curtilibus apud Iser Sancti Vedasti ; curtilia apud Farbu ; terram censualem x. solidorum, et terragium apud Puci, et terram apud Villam Sancti Vedasti, et terragium de alia terra apud Camblin juxta Stradelam ; curtilia apud Frevin, terram arabilem cum curtilibus apud Servin, terram quam concessit vobis ecclesia Sancti Vedasti apud Asch ; similiter apud Squavias ; similiter et terram quam tenet Hermannus de Vilers, et terragium apud Montem Sancti Eligii de alodiis de Roelcurt.
Apud Mareolum decimam totam de quatuor culturis episcopi et terragium de viiii. modiis terre infra eandem villam, et duo curtilia et terram apud Longuves.
Terram apud Duisans, duas partes decime cujusdam terre apud Grincurt, terram in Novillella juxta Warluis et unum curtile apud Munci, alodia Hubardi et unum curtile apud Vi, terras et curtilia apud Haucurt, decimam de culturis domini de Oisi apud Buillicurt, terram ab omni potestate seculari liberam et curtilia ; totam villam de Longa Hasta, excepto uno curtili, cum censu vi. solidorum annuatim, decimam viii. culturarum apud Lambres.
Terram de Templivia, pro qua ecclesia Aquicinti dat ii. sol. et vii. d. annuatim.
Terram juxta Antoen, pro qua dominus de Antoen dat quotannis iii. sol. ; apud Vilers juxta Rincurt, terram arabilem.
Apud Ierviler, terras et curtilia et xviii. partem decime. Apud Andifer, unum curtile et terras magnas. Apud Berlaicurdel, decimam de culturis domini ejusdem ville ; Apud Henin super Cogellum, terram. Apud Sanctum Martinum, decimam de quibusdam culturis Wicardi, hostagia que dedit vobis Robertus prepositus, hostagia ex dono Saleberti, mansum Benedicte ; modium etiam unum, in decessu episcoporum vestrorum, pro manso uno quod infra curiam episcopi continetur.
Preterea, quoniam communi inter vos consilio statuistis ut refectiones que vobis in majoribus sollemnitatibus consueverant preparari, in panem et vinum commutentur, unde ab initio quadragesime, donec suffecerint, singulis diebus panem et vinum omnes communiter recipere debeatis, nos eandem constitutionem auctoritate apostolica confirmamus.
Decernimus ergo etc. Si qua igitur etc… inveniant. Amen.
LOISNE (Auguste de), Le cartulaire du chapitre d'Arras, Paris, 1896, n° 28, p. 20-23