« chartae-galliae-300 »


Description

  •  
    Pascal 2 pape

  •  
    Arras (évêque)

  •  
    1115/12/02


  •  
    Arras

  •  
    bulle

  •  
    non suspecté

  •  
    Le pape Pascal II confirme le siège épiscopal d'Arras dans son autonomie, dans ses droits et dans ses possessions.

  •  
    Pascalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Roberto Atrebatensis ecclesie episcopo ejusque successoribus canonice substituendis inperpetuum. Officii nostri nos hortatur auctoritas, etc. Statuimus enim ut eidem ecclesie episcopalis dignitatis status, sicut hodie est, ita inperpetuum perseveret. Quicquid autem predicte ecclesie beatus Remigius contulit : Orcos videlicet et Sambucetum, et quicquid antiquis temporibus, dum episcopali dignitate polleret, eam possidere constiterit, ratum tibi ac tuis successoribus sanctimus permanere. In quibus nominatim archidiaconias duas, quarum una Atrebatensis, altera dicitur Obstrevandensis, prefate ecclesie confirmamus, et illos omnino limites inter Atrebatensem et Cameracensem ecclesias fore precipimus, quos antiquitus fuisse, vel scriptorum monumentis, vel territoriorum direptione, vel certis aliquibus indiciis constat, ut, annuente Deo, ecclesiarum pax nulla occasione turbetur, et que pro fidelium salute statuta sunt, perhenni tempore inconvulsa statibilitate persistant.
    Abbatias igitur que infra Atrebatensis episcopatus limites site sunt, videlicet Sancti Vedasti de Nobiliaco, Sancte Rictrudis Marcianencis, Sancti Petri Hannoniensis, Sancti Salvatoris Acquicinensis, Sancti Vindiciani de Monte Sancti Eligii, Sancte Ragenfledis de Domniaco, Sancte Marie de Strummo et monasterium Sancti Prejecti de Bitunia, tibi tuisque successoribus legitimis subjectas esse et earum abbates vel abbatissas canonice obedire precipimus.
    Partem quoque decanie de Vals que infra limites Atrebatensis territorii sita est, scilicet ecclesias de Baincort, de Vallibus, de Nugerol, de Chaom, de Prodovilla, de Cavengnicort, de Servin, de Halcurt, de Sclusa, de Haicort, cum appenditiis earum, Atrebatensi ecclesie manere sancimus.
    Porro ad victum et ad mensam episcopi Atrebatensis altaria de Aviuns, de Ailois, de Menricurt, et altare Sancti Martini de Hinnino Ranardi nec non et Mareolum cum silva, terra, aqua, molendinis, furno, hospitibus et molendinum de Scheufol et molendinum aliud cum duobus furnis et camba et hospitibus infra Atrebatum, et terras et vivarium de Bronis ; que omnia predecessor tuus, bone memorie Lambertus episcopus, in vita sua tenuit, statuimus integra et quieta conservare.
    Sententiam vero illam Calcedoniensis concilii qua dicitur : " Si quis ex alia in aliam translatus fuerit ecclesiam, prioris ecclesie rebus in nullo communicet ", tibi et ecclesie tue tenendam perpetuo censemus et confirmamus.
    Ad hec adicientes decernimus ut nulli omnino hominum liceat etc.… Si qua igitur etc.… inveniant. Amen.
    Scriptum per manum Gervasii, scriniarii regionarii et notarii sacri palacii. Data Laterani per manum Johannis, Sancte Romane ecclesie diaconus cardinalis ac bibliothecarii IIII nonas decembris, indictione IXa, Incarnationis dominice anno Mº. Cº XVº, pontificatus autem domni Paschalis secundi pape anno XVIIº.

  •  
    LOISNE (Auguste de), Le cartulaire du chapitre d'Arras, Paris, 1896, n° 11, p. 8-9

  •  
    cartulaire

  •  
    Paris, BNF, lat. 9930

  •  
    1153

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae