« chartae-galliae-170 »


Description

  •  
    Pierre évêque d'Arras

  •  
    Cercamp (abbaye Notre-Dame)

  •  
    1186


  •  
    Amiens

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Pierre, évêque d'Arras, notifie les donations effectuées en faveur de l'abbaye de Cercamp par le chevalier Baudouin de Beaufort.

  •  
    In nomine sancte et individue Trinitatis. Petrus, Dei gratia Attrebatens. episcopus, omnibus sancte matris ecclesie filiis tam clericis quam laicis presentibus et futuris, salutem. Notum fieri volumus universitati vestre, quod Balduinus miles de Belfort parrochianus noster, de assensu Agnetis uxoris sue et omnium filiorum suorum atque filiarum suarum, concessit et dedit Deo et Beate Marie Caricampi et fratribus ibidem commorantibus omnia, que apud Bouquemaisons in eadem villa et in territorio ejusdem ville et que apud Elpinum habebat, quartam enim partem tocius feodi de Bouquemaisons atque dominii tam in vavassoribus quam aliis hospitibus, in planis et nemoribus, in terragiis et redditibus, in hommagiis et denariis et caponibus, supradictus Balduinus habebat et per plerumque dies christianos in pace absque ulla contradictione et querela tenuerat. Hec omnia ut prediximus concessit prenominatus Balduinus ecclesie Beate Marie Caricampi, et omnes filii ejus cum eo, in perpetuam elemosinam possidere absque ulla retencione. Preterea vero Richarium de Helpin vavassorem suum et totum feodum illius et duos modios avene, quos sub annuo censu in domo Richarii pro badimonio XXXV libras habebat, pretaxate ecclesie penitus dimisit. Largitus quoque est unum modium tertice, quem habebat pro redditus apud Cantum Lupum, et quicquid redditus in domo Belli Loci ei jure debebatur. Hec siquidem elemosina ea facta est et confirmata condicione quantus prefatus Balduinus et heredes ejus post eum accipiat sub annuo censu in horreo Cantus Lupi in feria natale Domini tres modios frumenti et duos modios avene ad mensuram de Doullens. Porro hanc elemosinam sepedictus Balduinus et Guido filius ejus et Amolricus frater ipsius, cui possessio ista a fratre suo concessa ante affuerat, super altare Beate Marie Caricampi obtulerunt. Alioquin supradictum censum quinque modiorum ecclesie jure retinebit. Ut igitur pactio ista inviolabiliter ab utriusque observetur, presentem paginam sigilli nostri auctoritate roboravimus et, ut plenior sit utriusque de jure suo noticia, hanc paginam in chyrographum dividimus. Testes sunt de curia nostra Radulphus archidiaconus et plures alii. Actum anno Mº Cº LXXXº VIº.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 204, p. 228-229

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    on

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae