« chartae-galliae-100 »


Description

  •  
    Godescalc évêque d'Arras

  •  
    Denain (abbaye)

  •  
    1157


  •  
    Arras

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Godescalc, évêque d'Arras, autorise Berthe, abbesse de Denain, à remplacer dans son église les chanoines par deux vicaires révocables.

  •  
    In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Godescalcus, Dei gratia Atrebatensis episcopus, praesentibus et futuris in perpetuum. Cum omnibus nobis subjectis, exigente pastorali sollicitudine, in his, quae juste querunt, exhibenda sit pro posse benevolentia, illorum tamen applicationi haud dubium quin specialiter sit favendum qui, spretis secularibus pompis, optimam partem, quae non auferetur, eligere maluerunt. Quapropter cunctis volo legentibus innotescat, quod venerabilis Berta abbatissa Dononiensis, bono zelo inflammata, praesentiam nostram adiit et, ut in ecclesia sua nullum amplius in canonicatu posset statuere, nostro se imperio constringi atque auctoritate corroborari humiliter exoravit, causam hujus postulationis idonea satis ratione subnixam intimans, quia videlicet nonnullorum saecularium et in saecularibus praepotentium filiis suis praebendas dari cupientium et in petento vicissim sibi succedentium, dum assentire renueret, offensam incurrebat, adeo ut interdum ecclesiasticum negligerent officium, dum quibus pace omnium praebendae concedi possent aut vix aut nullatenus reperirentur. Quod quamvis mentis intuitu id quod scriptum est qui hominibus placent confusi sunt assidue contempletur non ignorat, tamen imo experimento didicit quanta modernis temporibus religiosi quique ab hujus saeculi filiis in temporalibus dumtaxat bonis detrimenta sustineant si eos placare seu placatos habere contempnantur. Unde, sapienti usa consilio, petitioni sue hoc quoque addere voluit, ut nostro assensu ac favore duos vicarios loco canonicorum tali tenore subrogare queat, quatenus, si per eos vel propter eos aliquod scandalum aliquando, quod absit, emerserit, illis amotis, alios libere substituere possit. Paci igitur atque utilitati tam ejus quam ecclesiae sibi commissae consulentes, praecem ejus eo gratiori affectu suscepimus, quo a justo non deviare imo vacare Deo cupientibus utillimam fore adjudicavimus. Itaque assensu capituli nostri ac religiosarum personarum consilio ab ecclesia Dononiensi canonicos amovendos adhuc superstitibus ex hac luce subtractis statuimus viceque eorum duos vicarios constituere ac, quoties justa occasio poposcerit, immutare in arbitrio abbatissae jam dictae ecclesiae relinquimus. Quod ut firmum ac stabile in perpetuum omni sopita jurgiorum occasione conservetur, praesentem paginam sigilli nostri impressione atque idonearum personarum subnotatione confirmari praecepimus. Signum Theodorici Ostrevandensis archidiaconi. S. Nicolai decani. S. magistri Frumaldi. S. Hugonis abbatis Sancti Amandi. S. Fulconis abbatis Hasnoniensis. S. Gerardi abbatis de Casa Dei quae est Viconia. S. Hermani. S. Hugonis canonicorum et praesbyterorum. S. Gisleni diaconi. S. Herberti subdiaconi. Actum Atrebati anno dominicae Incarnationis Mº Cº LVIIº.

  •  
    TOCK (Benoît-Michel), Les chartes des évêques d'Arras (1093-1203), Paris, 1991, n° 118, p. 136-137

  •  
    [non indiqué]

  •  
    [non indiqué]

  •  
    Benoit Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae