« chartae-galliae-42997 »


Description

  •  
    Eudes évêque de Beauvais

  •  
    Beaupré (abbaye)

  •  
    1136


  •  
    Beauvais

  •  
    charte

  •  
    non suspecté

  •  
    Eudes, évêque de Beauvais, confirme plusieurs donations effectuées en faveur de l’abbaye de Beaupré

  •  
    Ego Odo, Dei gratia Belvacensis episcopus, notum esse cupio tam futuris quam presentibus quod fratribus monasterii Sancte Marie de Prato concessimus quicquid de feodo n[ostro] adquisierunt vel acquirere poterunt et omnem decimam tocius nutrimenti sui et omnium laborum suorum tam in carrucis quam in ceteris omnibus. Gerardus quoque et Helias, vicedomini de Gerboredo, et domina Adelidis de Buglis et filli sui et Petrus de Miliaco et heredes eorum eisdem fratribus quicquid de feodis suis acquisierunt concesserunt. Porro de feodo nostro domina Adelidis de Buglis et filii sui, Lancelinus videlicet et Manasses et Rainaldus, infra has metas, scilicet a districto propinquiori Achi descendente a plaisato ipsius Achi ad vivarium usque ad territorium de Juvileis et ex alia parte a veteri via molendinaria que per supercilium montis tendebatur ad Cheurol usque ad territorium de Marseliis in longum, in latum vero ab Alelmefai usque ad nemus de Polehoi, in nemoribus et in terris, in pratis et in aquis, quicquid in dominico possidebant, eidem ecclesie jure perpetuo possidendum in elemosinam contradiderunt. In omnibus autem nemoribus pertinentibus ad Achi, omnia usuaria sua tam in alendis peccoribus quam in lignis vivis ac mortuis excidendis et ad comburendum et ad edificandum et ad alia omnia necessaria sua absque redditione alicujus consuetudinis fratribus predicte ecclesie concesserunt, excepto quod de nemore quod est inter Achi et inter nemus de Polehoi nichil licet eis excidere nisi permissione domini de Achi, sed alias aisentias suas omnes etiam in eodem habebunt sicut in ceteris. Nivardus quoque major de Achi concessione uxoris sue et heredum suorum quicquid infra predictas metas et etiam in omnibus ad Achi pertinentibus ad suum jus pertinebat prefate ecclesie liberum et absque redditione alicujus consuetudinis concessit. Petrus vero de Miliaco possidens …… per decambium de Cuncti donum domine Adelidis et filiorum suorum totum sicut supra descripsimus in presentia nostra concessit. Preterea prefatus Nivardus et Manasses de Achi et Gerardus de Sancto Audomaro et uxores et heredes eorum quicquid habebant infra metas supra determinatas sepedicte eclesie in elemosinam contribuerunt. Extra has metas vero supradictus Gerardus et feodati sui, Mabilia videlicet de Salcosis et Hugo et Rainaldus de Martincurt et Johannes de Juvilleis quicquid habebant ab ultimo districto de Achi usque ad fossatum quod est in valle sub Fai de Juvilleis in longum, in latum vero ex eadem parte a supercilio montis usque ad terram arabilem, ex altera parte aque in nemore, in terra … et in pratis nichil sibi retinentes, in elemosinam sepedictis fratribus contradiderunt. Urbanus quoque de Achi et Petrus Manieran de Buglis concessione uxorum et heredum … prefate ecclesie in elemosinam dederunt duos curticulos qui jacent prope Cheurol. Hugo autem de Polehoi et uxor sua Eufemia, concessione Thome filii ipsius …. Et matris et fratrum ejusdem Eufemie in elemosinam et pro sex solidis censualiter in festivitate sancti Remigii et apud abbatiam persolvendis contradiderunt quicquid habebant … dividit territorium de Juvielleis et nemus de Polehoi usque ad Achi et ab assignatis metis ex parte Polehoi usque ad veterem rivum. Wido etiam de Oldour in elemosinam … ecclesie unum pratum. Insuper donnus Serlo abbas Sancti Luciani, concedente capitulo suo, quicquid habebat inter Marselias et territorium de Achi fratribus ejusdem ecclesie … pro dimidio modio mediocris frumenti apud monasterium Sancte Marie de Prato in festivitate sancti Remigii persolvendo. Renza quoque et filii sui, Robertus videlicet, Nicholaus … fratribus tantumdem possessionis contradiderunt pro consimili censu eodem termino et loco persolvendo, concessione Hugonis filii Ursonis de quo eandem possessionem….. dus Hai et uxor sua Lucia concesserunt prefatis fratribus quicquid in territorio de Brioth ad suum dominicum pertinebat et quicquid in territorio eodem acquisierunt aut acquirere poterunt, conce[dentibus] nepotibus suis Ursello videlicet et Herfredo. Robertus autem Wiscart de Centpuiz et uxor sua Berta, concessione filiorum suorum Walteri scilicet et Ogeri et ceterorum supradict[is fratribus concesse]runt quicquid apud Brioth habebant, quartam partem videlicet tocius ville et eosdem fratres et omnia ad ipsos pertinentia ab omni jure vicecomitatus quod in territorio de Trunchoi et in …habebant liberos esse in perpetuum concesserunt. Osbertus vero Mesleirs quicquid in supradicto territorio de Brioth habebat, majoriam videlicet quam sibi hereditario jure competere … duos curticulos et dimidiam partem tocius territorii, scilicet de Trunchoi Warnerus concessione heredum suorum et Odonis de Galnes domini sui a quo eam tenebat predictis fratribus in elemosinam dedit. …[de]cimam predicti territorii videlicet Trunchoi et Haleri et Haleel quam prefatus Osbertus Mesleirs tene… nostro assensu eisdem fratribus concessit. Porro Balduinus de Suniuns dedit in elemosinam … supradicte ecclesie quicquid ad suum dominicum pertinebat in territorio de Altovillari, tam in terra quam in nemore, et quicquid de feodo suo in eodem territorio acquisierunt vel acquirere poterunt, [conce]ssione uxoris sue et filiorum suorum et domini sui Warini Torel de Leuzh et uxoris sue Eufemie a quibus illud tenebat et omnium tam filiorum quam filiarum utriusque ipsius videlicet Warini et Eufemie et etiam concessione Evrardi de Britolio de quo avoeriam tenebat. Carta hec lecta fuit et approbata apud ipsum Pratum in benedictione atrii in publico, audientibus Serlone abbate Sancti Luciani et Rainaldo abbate Sancti Quintini et Warino abbate Sancte Marie de Britolio, clericis, baronibus et populo. Clericis hic videlicet Rogero decano, Henrico archidiacono et Teobaldo archidiacono et Johanne cantore filio castellani et Willelmo clerico episcopi et ceteris multis. Baronibus Lancelino de Buglis et fratribus ejus Manasse et Rainaldo et matre eorum Adelide et Petro de Miliaco et Petro filio Gerardi vicedomini de Gerboredo et Balduino de Suniuns et Nivardo majore de Aciaco, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo tricesimo sexto, indictione decima quarta, epacta quindecima

  •  
    Acte inédit. Transcription : Benoît Tock

  •  
    original

  •  
    Beauvais, AD Oise, H 12032

  •  
    on

  •  
    B. Tock

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae