« chartae-galliae-33002 »


Description

  •  
    Louis 1er le Pieux empereur des Romains

  •  
    0814/09/09


  •  
    diplôme

  •  
    non suspecté

  •  
    LOUIS-LE-DÉBONNAIRE CONFIRME BETTO, ÉVÊQUE DE LANGRES, DANS LA POSSESSION DES CHATEAUX DE TONNERRE, DE LANGRES ET DE DIJON.

    L’empereur, en donnant ce privilége à l’évêque de Langres, rapporte que les chartes de son église avaient été détruites lors de l’invasion des Sarrasins.

  •  
    In nomine Domini Dei et salvatoris nostri Jesu-Christi, Hludovicus divina ordinante providentia imperator augustus. Si sacerdotibus in quibuslibet necessitatibus ecclesiasticis, nostra auctoritate sublevandis consulimus et ad ministerium suum liberius exsequendum opem ferimus, a summo pontifice Domino nostro Jesu-Christo æternæ remunerationis largiri nobis præmia non ambigimus. Certum sit igitur omnibus fidelibus sanctæ Dei ecclesiæ et nostris, præsentibus videlicet et futuris, quia venerabilis Betto Lingonensium urbis episcopus obtulit nobis auctoritates antecessorum nostrorum regum, in quibus insertum reperimus quod olim, propter occupationem Sarracenorum, instrumenta cartarum, vel etiam immunitates regum, quæ ibidem erant, perdita vel dirupta fuissent, et iidem reges sua auctoritate miserandi gratia ad preces prædecessorum suorum episcoporum eamdem relevare jacturam .... ita videlicet, ut eorum auctoritatem antecessores sui episcopi res et mancipia quæ in eisdem instrumentis cartarum incendio exustis continebantur, sive eadem quæ postea a catholicis viris eidem conlata fuerunt ecclesiæ, hactenus secure et quiete in jure et potestate prædictæ tenuissent ecclesiæ. Sed et ipsam sanctam sedem antecessores nostros reges cum cellulis subjectis vel omnibus rebus juste ad se adspicientibus, munitionem videlicet Lingonicæ civitatis, ubi habetur ecclesia in honore sancti Mammetis eximii martyris, castrum Divionense, in quo sita est ecclesia in honore S. Stephani protomartyris, et juxta murum monasterium B. Benigni cum omni eorum integritate. Et in pago Tornetrensi monasterium Melundense, et in eodem pago castrum Tornotrense, caput videlicet comitatus, et abbatiolam S. Symphoriani in Ladiniaco cum ecclesiis aliisque rebus sibi adspicientibus, et infra muros jam dictæ Lingonis, abbatiam S. Petri, et juxta eamdem civitatem monasterium sanctorum Geminorum, et in comitatu Portense cum omnibus sibi competentibus ecclesiam S. Gengulfi martyris Christi, quæ quondam quorumdam principum tyrannica sacrilegaque temeritate, atque inlicita præsumptione sine omnipotentis Dei respectu substracta fuisset, sed per eumdem decretum in eodem restituta et confirmata. Et in pago Atoariorum monasterium Besuense sub plenissima semper defensione et immunitatis tuitione habuissent. Ob firmitatem tamen rei postulavit prædictus Betto episcopus ut eorumdem regum auctoritates ob amorem Dei et reverentiam S. Mammæ martyris, nostra confirmaremus auctoritate. Cujus petitioni libenter adquievimus, et hoc præceptum auctoritatis nostræ circa ipsum locum pro amore omnipotentis Dei et S. Jacobi apostoli et fratris Domini, cujus brachium in ecclesia S. Mammetis conditum est, fieri decrevimus, per quod jubemus atque præcipimus, ut nemo fidelium nostrorum vel quilibet ex judiciaria potestate, in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones, sive eas ante præfatam occupationem Saracenorum a rectoribus ipsius ecclesiæ per præfata strumenta cartarum, legaliter possessas et pro auctoritate confirmationis antecessorum nostrorum regum postea ad partem ipsius ecclesiæ confirmatas, nullas redhibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat, vel ea quæ supra memorata sunt exigere penitus præsumat; sed liceat memorato præsuli suisque successoribus res prædictæ ecclesiæ cum cellulis sibi subjectis, sub immunitatis nostræ defensione quieto ordine possidere, et nobis fideliter deservire, atque pro stabilitate nostra vel totius imperii a Deo nobis conlati vel conservandi, una cum clero et populo sibi subjecto Dei misericordiam exorare, et quicquid exinde fiscus noster exigere debet ad integrum prædictæ ecclesiæ concedimus, ut perpetuis temporibus ibidem proficiat in augmentum. Et hanc auctoritatem, ut firmius in Dei nomine habeatur et a fidelibus santæ ecclesiæ et nostris diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus. Signum HLUDOVICI serenissimi imperatoris. HELISAKAR recognovit et subscripsit. Data V idus septembris anno primo Christo propitio imperii nostri, indictione VIII. Actum Aquisgrani palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

  •  
    QUANTIN (Maximilien), Cartulaire général de l'Yonne, Recueil de documents authentiques pour servir à l'histoire des pays qui forment ce département, publié par la Société des sciences historiques et naturelles de l'Yonne, Auxerre, Perriquet, 1854-1860, tome 1, p. , n° XIII.

  •  
    imprimé

  •  
    Gallia Christiana, t. IV, instr., col. 129.

  •  
    Numéro CBMA : 7779

Informations

Document

chartae-galliae admin (IRHT), dans  Chartae Galliae

label.quote.chartae-galliae