EPISTOLA EUGENII PAPÆ III, AD ABBATEM ET FRATRES SANCTI BENEDICTI SUPER PADUM, QUIBUS MANDAT UT OBEDIENTIAM ET REVERENTIAM EXHIBEANT ABBATI CLUNIACENSI, NEC ELIGERE POSSINT SIBI ABBATEM SINE IPSIUS AUCTORITATE, PRÆCEPTO, CONSILIO ET ASSENSU.
EPISTOLA EUGENII PAPÆ III. ad Abbatem et fratres sancti Benedicti super Padum, quibus mandat ut obedientiam et reverentiam exhibeant Abbati Cluniacensi, nec eligere possint sibi Abbatem sine ipsius auctoritate, præcepto, consilio et assensu.
[Eugenius Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Vv. Abbati sancti Benedicti, ejusque fratribus, salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri Petri Abbatis Cluniacensis et fratrum suorum sæpius suscepta querimonia, quod ea, quæ in Monasterio sancti Benedicti per prædecessores nostros, tam in electione Abbatis, quàm in aliis, eis concessa et in scriptis eorum firmata sunt, ipsis subtraxeritis, et contra tenorem privilegiorum Sedis Apostolicæ Abbatem elegeritis, utramque partem ante nostram præsentiam evocavimus, rationes verò et allegationes hinc inde diligenter audivimus, et scripta studiosè consideravimus; et cum fratribus nostris super ea diu consuluimus; ex quibus cognovimus quod beati Benedicti Monasterio Cluniacensis Ecclesiæ sollicitudo, divina favente clementia, et in temporalibus et in spiritualibus magnum contulit incrementum. Ideóque eidem Cluniacensi Ecclesiæ privilegia illibata servare volentes, præcipimus ut tu, Vvillelme Abbas usque ad primum festum beatorum Apostolorum Petri et Pauli, cum honestis et discretis personis de fratribus tuis, sicut à prædecessoribus nostris felicis memoriæ Innocentio et Lucio præceptum est, Cluniacense Monasterium visites, atque dilecto filio nostro Petro Abbati, et reverentiam humiliter exhibeas. Quod si infirmitate gravatus per te id adimplere non poteris, per meliores personas ipsius Monasterii idipsum adimpleas. Defuncto verò ejusdem loci Abbate, fratres sancti Benedicti Cluniacensem Abbatem adeant, et Abbatis sui obitum ei annuncient, atque de Abbate de sua, si idoneus repertus fuerit, vel de Cluniacensi congregatione sibi eligendo auctoritatem, præceptum, consilium, et assensum ipsius Abbatis debita humilitate sibi expostulent; quo facto Abbatem sibi regulariter eligant: Electus autem Cluniacensi Abbati repræsentetur, et obedientiam ei promittat. Cum autem Cluniacensis Abbas per se, vel per Vicarium suum ad præfatum beati Benedicti Monasterium venire voluerit, reverenter à vobis suscipiatur atque tractetur; et ad observantiam religionis studiosè intendat, et quæ apud nos corrigenda invenerit, liberè et regulariter corrigat. Datum apud Sarranium, XV. Kal. Martii.]
BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 5 : 1091-1210, Paris, Imprimerie nationale, 1894, p. 483, n° 4134. — SIMON (P.), Bullarium sacri Ordinis cluniacensis, complectens plurima privilegia per summos pontifices tum ipsi cluniacensi abbatiae, tum ei subditis monasteriis hactenus concessa, Lyon, Jullieron, 1680, p. 61, col. 2-62, col. 1 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).
Numéro CBMA : 5571
Indications dans l'édition des Chartes de Cluny quand Bernard et Bruel n'ont pas repris le texte : Eugenius, etc. Dilecti filii nostri, etc. (Bull. Clun., p. 61, col. 2.).