EPISTOLA HUMBERTI, BISUNTINENSIS ARCHIEPISCOPI, AD EUGENIUM PAPAM, DE CONTROVERSIA INTER MAJOREM LEDONENSEM ET MONACHOS CLUNIACENSES HABITA SUPER CALDERIAM QUAMDAM APUD LEDONEM.
Domino et patri suo, E[ugenio], Dei gratia summo pontifici, H[umbertus], Bisuntinensis archiepiscopus, filialem amorem et devotam subjectionem. Rogatu domni Cluniacensis [abbatis], de querela quadam que emersit inter Balmensem ecclesiam et majorem Ledonensem, ea que coram nobis gesta sunt paternitati vestre scripta transmittimus. Balmensis abbas Albericus caldariam unam apud Ledonem tenuit, nec ullam super hac re controversiam contra eam motam agnovimus. Post hec Humbertus et Guigo, abbates, eamdem caldariam in pace tenuerunt. Cluniacensis quoque abbas, priusquam ex precepto Sanctitatis vestre Balmensem susceperit ecclesiam, predictam caldariam duobus annis in pace tenuit, majorque hominium ei faciens nichil super hac re conquestus est. Post hec omnia major contra Balmensem ecclesiam de caldaria illa causam movit, et violenter, absque omni judicio, sese de ea investivit. Interfui ego ipse uni placito in quo Balmenses monachi longi temporis possessionem deffendere se voluerunt, dicentes ea quod predicti abbates XXX annis et eo amplius in pace tenuissent sui absque dubio esse debere et de his se nolle causam intentare. Judicatum est si major probare posset se quesisse justiciam et non obtinuisse, quod Balmensis prior ei respondere deberet; si non posset probare, ecclesia caldariam suam in pace teneret. Produxit major duos testes, quorum unus dixit se audisse apud Ledonem quod Milo quidam de predicta caldaria ab abbate Alberico justiciam quesivit, et non audiisse quod idem abbas justiciam ei fecerit, vel facturum se promiserit. Alter dixit similia se audisse apud castrum Arliacum. Responderunt monachi probare se posse, si opus esset, testes quidem non esse legitimos; set diversitas locorum sufficeret reprobationi testium. Major in sua potestate confidens, sepedictam caldariam violenter possedit et possidet; monachis de illata violentia nobis conquerentibus, majori divina interdiximus, qui cum se injuste de ecclesia pulsum clamaret, et in presentia nostra satisfacturum promitteret, diem ei Bisuntini statuimus, ad quem nec ipse venire, nec ullam omnino excusationem pretendit. Monachi vero venientes de multiplicibus gravaminibus suis justiciam sibi fieri proposcerunt. Nos itaque, consilio fratrum nostrorum pro predicta caldaria et multis aliis possessionibus quas Balmensibus monachis injuste aufert, in plenaria sinodo majorem publice excommunicavimus. Videat Sanctitas vestra quod deinceps agendum sit. Quidquid vidimus et audivimus, hoc testati sumus.
BERNARD A., BRUEL A., Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny. Tome 5 : 1091-1210, Paris, Imprimerie nationale, 1894, p. 472-473, n° 4130 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France. Première série, Histoire politique).